[1] Ab Isthmi angustiis Hellas incipit, nostris[2] Graecia appellata. in ea prima Attice[3], antiquitus Acte vocata. attingit[4] Isthmum parte sui quae appellatur Megaris ab colonia Megara[5], e regione Pagarum[6]. duo haec oppida excurrente Peloponneso sita sunt, utraque ex parte velut in umeris Helladis, Pagaei et amplius Aegosthenenses contributi Megarensibus. in ora autem portus Schoenos[7], oppida Sidous[8], Cremmyon[9], Scironia[10] saxa VI longitudine, Gerania[11], Megara, Eleusin.
[12] fuere et Oenoe[13] et[14] Probalinthos[15]. nunc sunt ab Istbmo LV Piraeus[16] et Phalera portus, V??? muro recedentibus Athenis iuncti[17]. libera haec civitas nec indiga ullius[18] praeconii amplius: tanta claritas superfluit[19]. in Attica fontes Cephisia[20], Larine, Callirroe[21] Enneacrunos[22], montes Brilessus[23], Aegialeus, Icarius, Hymettus[24], Lycabettus[25], locus[26] Ilisos[27]. a Piraeo[28]XLV Sunium promunturium, Thoricos [29] promunturium, Potamos, Steria[30], Brauron[31], quondam[32] oppida, Rhamnus pagus, locus Marathon[33], campus Thriasius[34], oppidum Melita[35] et Oropus in confinio Boeotiae.
[36] Cuius Anthedon, Onchestos, Thespiae liberum oppidum, Lebadea nec cedentes Athenis claritate quae cognominantur Boeotiae Thebae[37], duorum numinum Liberi atque Herculis, ut volunt, patria. et Musis natalem[38] in nemore Heliconis[39] adsignant. datur et his Thebis saltus Cithaeron, amnis Ismenus. praeterea fontes in Boeotia Oedipodia[40], Psamathe[41], Dirce, Epicrane[42], Arethusa, Hippocrene[43], Aganippe, Gargaphie. montes extra praedictos Mycalesus, Hadylius[44], Acontius.
[45] reliqua oppida inter Megaricam et Thebas Eleutherae, Haliartus[46], Plataeae, Pherae, Aspledon, Hyle[47], Thisbe[48], Erythrae, Glissa[49], Copae[50], iuxta Cephisum[51] amnem Lamiae[52] et Anichiae, Medeon[53], Phlygone[54], Acraephia[55], Coronea, Chaeronea[56]. in ora autem infra[57] Thebas Ocalee[58], Eteonos[59], Scolos[60], Schoenos[61], Peteon, Hyrie, Mycalesos, Ireseum [62]et Eleon[63], Ollarum[64], Tanagra, liber populus, et in ipsis faucibus Euripi, quem facit obiecta insula Euboea, Aulis capaci[65] nobilis portu. Boeotos Hyantas[66] antiquitus dixere.
[67]Locri deinde Epicnemidii[68] cognominantur[69], olim Leleges appellati, per quos amnis Cephisus[70] defertur in mare. oppida Opus, unde et sinus Opuntius[71], Cynus[72]. Phocidis in litore unum Daphnus, introrsus autem[73] Larisa[74], Elatea et in ripa Cephisi, ut diximus, Lilaea Delphosque versae[75][76] Cnemis[77] et Hyampolis. rursus Locrorum ora, in qua Larumna [78], Thronium[79], iuxta quod Boagrius amnis defertur in mare. oppida Narycum[80], Alope[81], Scarphia[82]. postea Maliacus sinus ab incolis dictus, in quo oppida Halcyone[83], Aegonia[84], Phalara[85].
[86] Doris deinde[87], in qua Sparthos[88], Erineon[89], Boion[90], Pindus, Cytinum. Doridis[91] a tergo mons Oeta est[92].
Sequitur mutatis saepe nominibus Haemonia eadem Pelasgis[93] et Pelasgicon Argos, Hellas[94], eadem Thessalia et[95] Dryopis, semper a regibus cognominata. ibi genitus rex nomine Graecus, a quo Graecia; ibi Hellen, a[96] quo Hellenes[97]. hos eosdem[98] Homerus tribus nominibus appellavit Myrmidonas et Hellenas et Achaeos. ex his Phthiotae [99] nominantur Dorida accolentes. eorum oppida Echinus[100][101], in faucibus Sperchii[102] fluminis Thermopylarum angustiae, quo argumento IIII[103] inde Heraclea Trechin[104] dicta est. mons ibi Callidromus; oppida celebrata Hellas[105], Halos, Lamia, Phthia[106], Arne.