[1] In pedes procidere[2] nascentem contra naturam est, quo[3] argumento eos appellavere Agrippas ut aegri partus [4], qualiter et[5] M. Agrippam ferunt genitum, unico prope felicitatis exemplo in omnibus ad hunc modum genitis. quamquam [6] is quoque adversa pedum valitudine, misera iuventa, exercito aevo inter arma mortesque[7] ac noxia[8] accessu[9], infelici [10] terris[11] stirpe omni[12], sed per utrasque Agrippinas maxime, quae[13] Gaium[14] , quae[15] Domitium Neronem principes genuere totidem faces generis humani,
[16] praeterea brevitate aevi, quinquagensimo uno raptus anno in tormentis adulteriorum coniugis socerique praegravi[17] servitio, luisse augurium praeposteri [18] natalis existimatur. Neronem quoque[19], paulo ante principem et toto principatu suo hostem generis humani, pedibus genitum scribit parens eius Agrippina. ritus[20] naturae hominem capite[21] gigni, mos est pedibus efferri.