[1] Etiamnum[2] in aerariis reperiuntur quae vocant pompholygem[3] et spodon[4]. differentia, quod pompholyx [5] lotura[6] separator[7], spodos inlota est. aliqui quod[8] sit[9] candidum levissimumque pompholygem[10] dixere et esse[11] aeris ac[12] cadmeae favillam, spodon[13] nigriorem esse ponderosioremque [14], derasam[15] parietibus fornacium, mixtis scintillis[16], aliquando et carbonibus.
haec aceto accepto[17] odorem aeris praestat et, si tangatur[18] lingua, saporem horridum. convenit oculorum medicamentis, quibuscumque vitiis occurrens [19], et ad omnia quae spodos[20]. hoc solum distat, quod huius elutior vis est. additur et in[21] emplastra, quibus lenis refrigeratio quaeritur et siccatio[22]. utilior ad omnia quae vino lota[23] est.
Spodos[24] Cypria optima. fit autem liquescentibus[25] cadmea et aerario lapide. levissimum hoc est flaturae[26] totius evolatque e[27] fornacibus et tectis adhaerescit, a fuligine distans candore. quod minus candidum ex ea[28], inmaturae fornacis[29] argumentum est; hoc quidam[30] pompholygem . vocant. quod vero rubicundius ex iis[31] invenitur, acriorem[32] vim habet et exulcerat adeo, ut, cum lavatur, si attigit[33][34] oculos, excaecet.
[35] est et mellei coloris spodos[36], in qua[37] plurimum aeris intellegitur. sed quodcumque[38] genus lavando fit utilius; purgatur ante pinna[39], dein crassiore[40] lotura[41] digitis scabritiae[42] excernuntur[43]. eximia[44] vis est eius, quae[45] vino lavatur. est aliqua[46] et in genere vini differentia . leni enim[47] lota collyriis oculorum minus utilis[48] putatur , eademque efficacior ulceribus, quae manent[49], vel oris, quae[50] madeant[51], et omnibus medicamentis, quae parentur[52] contra gangraenas[53].
[56] Antispodon[57] vocant cinerem fici arboris[58] vel caprifici vel myrti foliorum cum tenerrimis ramorum partibus vel oleastri[59] vel oleae[60] vel cotonei[61] mali vel lentisci, item ex moris inmaturis, id est candidis, in sole arefactis vel e buxi coma aut pseudocypiri[62] aut rubi aut terebinthi vel oenanthes[63]. taurini quoque glutinis aut linteorum cinerem similiter pollere inventum est. uruntur omnia ea[64] crudo fictili in fornacibus, donec figlina[65] percoquantur[66].
[73] Ab ea discernitur quam[74] in isdem[75] officinis diphrygem [76] vocant Graeci ab eo, quod bis torreatur. cuius origo triplex. fieri enim traditur ex lapide pyrite cremato in caminis, donec excoquatur in rubricam[77]. fit et in[78] Cypro[79] ex luto[80] cuiusdam specus[81] arefacto prius[82], mox paulatim circumdatis sarmentis. tertio fit modo in fornacibus aeris[83] faece subsidente. differentia[84] est, quod[85] aes ipsum in catinos[86] defluit, scoria[87] extra fornaces, flos supernatat, diphryges remanent[88].
[89] quidam tradunt[90] in fornacibus globos lapidis, qui coquatur[91], feruminari[92], circa hunc aes[93] fervere , ipsum vero non percoqui nisi tralatum[94] in alias fornaces, et esse nodum[95] quendam[96] materiae; id, quod ex cocto[97] supersit, diphryga[98] vocari[99]. ratio eius in medicina similis praedictis: siccare et excrescentia consumere[100] ac[101] repurgare[102]. probatur lingua, ut[103] eam siccet tactu[104] statim saporemque aeris reddat.
[105] Unum etiamnum[106] aeris miraculum non omittemus . Servilia familia inlustris in fastis trientem aereum pascit auro, argento, consumentem[107] utrumque. origo atque natura eius incomperta mihi est. verba ipsa de ea re Messallae[108] senis ponam: Serviliorum familia habet trientem sacrum, cui summa cum cura magnificentiaque sacra quotannis[109] faciunt. quem ferunt alias crevisse, alias decrevisse videri et ex eo aut honorem aut deminutionem[110] familiae significare [111].