[7] argentum succedit aliquando et auro[8] luxu[9] feminarum[10] plebis compedes[11] sibi[12] facientium[13], quas induere aureas mos[14] tritior[15] vetet[16]. vidimus et ipsi[17] Arellium[18] Fuscum motum[19] equestri ordine[20] ob insignem calumniam[21], cum celebritatem[22] adsectarentur [23] adulescentium scholae, argenteos[24] anulos habentem. et quid haec attinet colligere, cum capuli militum ebore[25] etiam fastidito[26] caelentur[27] argento, vaginae catellis[28], baltea lamnis crepitent, iam vero paedagogia[29] in transitu[30] virilitatis custodiantur argento, feminae laventur et nisi argentea solia fastidiant, eademque materia et cibis et probris[31] serviat?
[32] videret haec Fabricius et stratas argento mulierum balineas ita, ut vestigio locus non sit, cum viris lavantium! Fabricius, qui bellicos[33] imperatores[34] plus quam pateram et salinum habere ex argento vetabat, videret[35] hinc dona fortium[36] fieri aut in haec[37] frangi! heu mores, Fabrici nos pudet!
[49] Varro se[50] et aereum signum[51] eius habuisse scribit[52]. proximi ab eo in[53] admiratione Acragas[54] et Boëthus[55] et Mys[56] fuere. exstant omnium opera hodie in insula Rhodiorum, Boëthi apud Lindiam Minervam, Acragantis[57] in templo Liberi patris in ipsa Rhodo Centauros [58] Bacchasque caelati[59] scyphi[60], Myos[61] in eadem aede[62] Silenos[63] et Cupidines[64]. Acragantis[65] et venatio[66] in scyphis magnam[67] faram habuit[68].
[69] post hos[70] celebratus est Calamis[71], et Antipatro qui[72] Satyrum in phiala[73] gravatum somno conlocavisse [74] verius quam caelasse dictus est ..., Stratonicus mox Cyzicenus, Tauriscus[75]. item Ariston[76] et Eunicus[77] Mitylenaei [78] laudantur[79] et Hecataeus[80] et circa Pompei Magni aetatem Pasiteles[81], Posidonius Ephesius [hedys], Thracides[82], qui proelia armatosque caelavit, Zopyrus, qui Areopagitas[83] et iudicium Orestis in duobus scyphis HS[84] |XII|[85] aestimatis. fuit[86][87][88] et Pytheas[89], cuius II unciae[90] $X$ X???[91] venierunt[92]: Ulixes et Diomedes[93] erant in phialae emblemate Palladium[94] subripientes .
fecit idem[95] et cocos magiriscia appellatos parvolis potoriis et e[96] quibus ne exemplaria quidem liceret exprimere; tam opportuna iniuriae subtilitas erat. habuit et Teucer crustarius[97] famam, subitoque ars haec ita exolevit , ut sola iam vetustate censeatur usuque[98] attritis[99] caelaturis sic,ne[100] figura discerni possit, auctoritas constet[101]. —(Argentum medicatis aquis inficitur atque[102] adflatu[103] salso,
[104] sicut in[105] mediterraneis[106] Hispaniae.)—
In argenti et auri metallis nascuntur etiamnum[107] pigmenta, sil[108] et caeruleum. sil[109] proprie limus est. optimum ex eo quod Atticum[110] vocatur, pretium in pondo[111] libras $X$[112] II; proximum marmorosum[113] dimidio Attici pretio. tertium genus est pressum,
[114] quod alii[115] Scyricum[116] vocant, ex insula Scyro[117], iam et ex Achaia[118], quo[119] utuntur ad[120] picturae umbras, pretium in libras[121] HS bini; dupondiis[122] vero detractis[123] quod lucidum vocant, e Gallia veniens. hoc autem et Attico ad lumina utuntur, ad[124] abacos non nisi marmoroso , quoniam marmor in eo resistit[125] amaritudini calcis. effoditur et ad xx ab urbe lapidem in montibus; postea uritur pressum appellantibus qui adulterant. sed esse falsum exustumque, amaritudine apparet et[126] quoniam resolutum in pulverem[127] est.