quin immo certamen etiam picturae florente eo institutum est Corinthi ac Delphis, primusque omnium certavit cum Timagora[1] Chalcidense[2], superatus ab eo Pythiis [3], quod et ipsius Timagorae carmine vetusto apparent[4], chronicorum errore non dubio.
Alii quoque post hos clari fuere ante LXXXX olympiadem , sicut Polygnotus[5] Thasius, qui primus mulieres tralucida[6] veste pinxit, capita earum mitris versicoloribus[7] operuit plurimumque picturae primus contulit, siquidem instituit os adaperire, dentes ostendere, voltum ab antiquo rigore variare.
[8] huius est tabula in porticu Pompei, quae ante curiam eius fuerat, in qua dubitatur[9] ascendentem cum clupeo[10] pinxerit an descendentem. hic Delphis aedem pinxit, hic et Athenis[11] porticum, quae Poecile[12] vocatur, gratuito, cum partem eius Micon mercede pingeret. vel[13] maior huic auctoritas, siquidem Amphictyones, quod est publicum Graeciae concilium, hospitia ei[14] gratuita decrevere .—Fuit et alius Micon, qui minoris cognomine distinguitur, cuius filia Timarete et ipsa pinxit.—
[15] LXXXX autem olympiade fuere Aglaophon, Cephisodorus [16], Erillus[17], Euenor, pater Parrhasii[18] et praeceptor maximi pictoris, de quo suis annis dicemus, omnes iam inlustres, non tamen[19] in quibus haerere expositio debeat festinans ad lumina artis, in quibus primus refulsit Apollodorus [20] Atheniensis LXXXXIII olympiade. hic primus species exprimere instituit primusque gloriam penicillo iure contulit . eius est sacerdos adorans et Aiax[21] fulmine[22] incensus, quae[23] Pergami spectatur hodie. neque ante eum tabula ullius ostenditur, quae[24] teneat oculos.
[25] Ab[26] hoc artis fores apertas Zeuxis[27] Heracleotes[28] intravit olympiadis LXXXXV anno quarto, audentemque[29] iam aliquid penicillum—de hoc enim adhuc loquamur[30]—ad magnam gloriam perduxit, a quibusdam falso in LXXXVIIII olympiade positus, cum[31] fuisse[32] necesse est Demophilum Himeraeum[33] et Nesea[34] Thasium[35], quoniam utrius eorum discipulus fuerit[36] ambigitur.
[37] in eum Apollodorus[38] supra scriptus[39] versum fecit, artem ipsis ablatam Zeuxim[40] ferre[41] secum. opes quoque tantas adquisivit[42], ut in ostentatione[43] earum Olympiae aureis litteris in palliorum tesseris intextum [44] nomen[45] suum ostentaret[46]. postea donare opera sua instituit, quod nullo[47] pretio satis digno[48] permutari[49] posse diceret, sicuti Alcmenam[50] Agragantinis[51], Pana Archelao[52].
[53]fecit et Penelopen, in qua pinxisse mores[54] videtur, et athletam[55] adeoque[56] in illo sibi[57] placuit, ut versum subscriberet celebrem ex eo[58], invisurum[59] aliquem facilius quam imitaturum[60]. magnificus est et[61] luppiter eius in throno adstantibus diis et Hercules infans dracones[62]II strangulans[63] Alcmena[64] matre coram pavente et Amphitryone.
[65] reprehenditur[66] tamen ceu[67] grandior in capitibus[68] articulisque , alioqui[69] tantus[70] diligentia, ut Agragantinis[71] facturus tabulam , quam[72] in templo Iunonis Laciniae[73] publice[74] dicarent, inspexerit virgines eorum nudas[75] et quinque elegerit, ut[76] quod in quaque laudatissimum[77] esset pictura redderet. pinxit et monochromata[78] ex albo. aequales eius et[79] aemuli o fuere Timanthes, Androcydes[80], Eupompus[81], Parrhasius[82].