[1][2] Bos in Aegypto etiam numinis[3] vice colitur; Apin[4] vocant. insigne ei in dextro latere candicans macula cornibus lunae crescere incipientis[5], nodus sub lingua, quem cantharum[6] appellant. non est fas eum certos vitae excedere annos, mersumque in sacerdotum fonte[7] necant[8] quaesituri luctu alium, quem substituant, et donec invenerint maerent derasis etiam capitibus; nec tamen umquanm diu quaeritur.
[9] inventus deducitur Memphin a sacerdotibus C[10] . delubra ei gemina, quae vocant thalamos, auguria populorum: alterum intrasse laetum est, in altero dira portendit. responsa privatis[11] dat e manu consulentium cibum capiendo. Germanici Caesaris manum[12] aversatus est haut multo postea[13] extincti. cetero[14] secretus, cum se[15] proripuit in coetus, inc edit[16] submotu[17] lictorum[18], gregesque[19] puerorum comitantur[20] carmen honori eius canentium; intellegere videtur et adorari velle. hi greges repente lymphati[21] futura praecinunt[22].
[23]femina bos ei semel anno ostenditur, suis et ipsa insignibus, quamquam aliis, semperque eodem die et inveniri eam[24] et extingui tradunt. Memphi est locus in Nilo, quem a figura vocant Phialam, omnibus annis ibi auream pateram argenteamque mergentes[25] diebus quos habent[26] natales Apis. septem hi sunt, mirumque neminem per eos a crocodilis attingi, octavo post horam diei sextam redire beluae feritatem.