[1] Oculorum aciem centaurio maiore putant adiuvari , si addita[2] aqua[3] foveantur, suco vero minoris[4] cum nelle culices, nubeculas, obscuritates discuti, cicatrices extenuari , albugines quidem etiam iumentorum sideritide[5]. nam[6] chelidonia supra dictis omnibus mire medetur. panacis radicem[7] cum polenta epiphoris inponunt[8]. hyoscyami semen et[9] bibunt obolo, tantundem meconii[10] adicientes[11] vinumque , ad epiphoras inhibendas. inungunt[12] et Gentianae suco[13], quem collyriis quoque[14] acrioribus pro meconio miscent. facit claritatem et Euphorbeum[15] inunctis.
[16] instillatur plantaginis sucus lippitudini[17]. caligines aristolochia discutit Hiberis[18] adalligata capiti, quinquefolium[19]. epiphoras[20] et si qua[21] in oculis vitia sunt[22] emendat verbascum. epiphoris inponitur peristereos ex rosaceo vel aceto. ad hypochysis[23] et caliginem cyclamini[24] pastillos diluunt[25], peucedani sucum ut[26] diximus, ad claritatem et caligines cum meconio et rosaceo.[27] psyllion[28] inlitum[29] fronti epiphoras suspendit.