A[1] marmoribus degredienti[2] ad reliquorum lapidum[3] insignes[4] naturas quis dubitet in primis magnetem[5] occurrere? quid enim mirabilius aut qua in parte naturae maior[6] inprobitas? dederat vocem saxis, ut diximus, respondentem[7] homini, immo vero[8] et obloquentem[9]. quid lapidis rigore pigrius? ecce sensus[10] manusque tribuit illi. quid[11] ferri duritia pugnacius?
[12] pedes ei[13] inpertivit[14] et mores[15]. trahitur namque[16] magnete[17] lapide, domitrixque illa rerum omnium materia ad[18] inane nescio quid currit atque, ut[19] propius venit, adsilit[20], tenetur[21] amplexuque[22] haeret. sideritim [23] ob id alio nomine vocant, quidam Heraclion[24]. magnes appellatus est ab inventore, ut auctor est Nicander— in Ida[25], ut reperio[26], namque et passim inveniuntur[27], in[28] Hispania quoque—; invenisse autem fertur clavis crepidarum , baculi[29] cuspide haerentibus, cum armenta pasceret. quinque genera magnetis[30] Sotacus demonstrat:
[31] Aethiopicum et a[32] Magnesia[33] Macedoniae[34] contermina ab Euboea[35] Iolcum[36] petentibus dextra, tertium in Hyetto[37] Boeotiae[38], quartum circa Alexandriam Troadem, quintum in Magnesia Asiae. differentia est[39] prima[40], mas sit[41] an[42] femina, proxima[43] in colore. nam qui[44] in Magnesia Macedonica reperiuntur rufi nigrique sunt, Boeoti[45] vero rufi coloris plus habent[46] quam nigri. is, qui[47]in[48] Troade invenitur, niger est et feminei sexus[49] ideoque sine viribus, deterrimus autem in Magnesia Asiae[50], candidus neque attrahens ferrum similisque pumici. conpertum[51] tanto meliores esse, quanto sint[52] magis caerulei.
Aethiopico[53] palma[54] datur pondusque argento rependitur. invenitur hic in Aethiopiae Zmiri[55]; ita vocatur regio harenosa. ibi et haematites magnes sanguinei coloris sanguinemque reddens, si teratur, sed et crocum. in adtrahendo ferro[56] non eadem haematiti[57] natura quae magneti[58]. Aethiopici argumentum est, quod magneta quoque alium ad se trahit.
[59] omnes autem hi oculorum medicamentis prosunt ad suam[60] quisque portionem[61], maximeque epiphoras sistunt. sanant et adusta cremati tritique. alius rursus in eadem[62] Aethiopia non procul magnes[63] ferrum omne abigit respuitque[64]. de utraque natura saepius diximus.[65]
Lapidem[66] e Syro[67] insula[68] fluctuari[69] tradunt, eundem comminutum mergi.