Apri quoque cerebrum contra eas[1] laudatur cum sanguine, iocur etiam inveteratum [2] cum ruta potum ex vino, item adips cum melle resinaque, simili modo verrinum[3] iocur et fellis dumtaxat[4] fibra $X$[5] IIII pondere vel cerebrum in vino potum.—Caprarum cornu vel pilis[6] accensis fugari serpentes dicunt, cineremque[7] e[8] cornu potum vel[9] inlitum[10] contra ictus valere, item lactis haustus[11] cum uva taminia vel urinae cum aceto scillite[12], caseum caprinum cum origano inpositum vel sebum cum cera.
[13] milia praeterea remediorum ex eo animali demonstrantur , sicut apparebit, quod equidem miror[14], cum febri negetur carere[15]. amplior potentia feris eiusdem generis , quod numerosissimum esse diximus, alia vero et[16] hircis. Democritus etiamnum[17] effectus auget eius, qui singularis natus sit. fimo quoque caprarum in aceto decocto inlini ictus serpentium placet et recentis cinere in vino, atque in totum difficilius sese[18] recolligentes a serpentium ictu in caprilibus optime convalescunt.
[19] qui efficacius volunt mederi, occisae caprae alvum dissectam cum fimo intus reperto[20] inligant statim. alii carnem recentem haedorum cum[21] pilo suffiunt[22] eodelmque nidore fugant serpentes . utuntur et pelle eorum recenti[23], ad plagas et came[24][25] et fimo equi in agro pasti, coagulo leporis ex aceto contraque[26] scorpionem et murem araneum; aiunt non feriri[27] leporis coagulo perunctos.
[28] a scorpione percussis fimum caprae efficacius aceto[29] decoctum auxiliatur, lardum iusque decocti potum et[30]iis[31], qui buprestim hauserint[32]. quin etiam si quis asino in aurem percussum a scorpione se dicat, transire malum protinus tradunt, venenataque omnia accenso [33] pulmone eius fugere. et fimo vituli suffiri percussos a scorpione prodest.
[34] Canis rabiosi morsu facta volnera circumcidunt ad vivas usque partes quidam carnemque[35] vituli admovent[36] et ius ex eodem carnis decoctae dant potui aut axungiam cum calce tusam, hirci iocur[37], quo inposito ne temptari quidem aquae[38] metu adfirmant. laudant et caprae fimum ex vino inlitum, melis et cuculi et hirundinis decoctum et potum. ad reliquos bestiarum morsus caprinum caseum siccum cum origano inponunt et bibi iubent, ad hominis morsus carnem bubulam coctam, efficacius vituli, si non ante quintum diem solvant.
[41] — Iis, qui argentum vivum biberint, lardum remedio est.—Asinino lacte poto venena restinguntur, peculiariter si hyoscyamum potum sit[42] aut viscum aut cicuta aut lepus marinus aut opocarpatum[43] aut cerussa[44] ant dorycnium[45] et si coagulum alicui nocuerit, nam id quoque venenum est in[46] prima lactis coagulatione. multos et alios usus eius dicemus, sed meminisse oportebit recenti utendum aut non multo postea tepefacto; nullum enim celerius evanescit. ossa quoque asini confracta et decocta contra leporis marini venenum dantur. omnia eadem onagris efficaciora.
[47] —De equiferis non[48] scripserunt[49] Graeci, quoniam terrae illae non gignebant, verum tamen fortiora omnia eadem quam in equis intellegi debent. lacte equino venena leporis marini et toxica expugnantur. nec uros aut bisontes[50] habuerunt Graeci in experimentis, quamquam bove fero refertis[51] Indiae silvis; pro[52] portione tamen eadem efficaciora omnia ex his credi par est.
[53] sic quoque lacte bubulo cuncta venena expugnari tradunt, maxime supra dicta et[54] si ephemerum[55] inpactum sit aut si cantharides datae; omnia vomitione egeri, sic et caprino iure cantharidas[56]. contra ea vero, quae exulceratione enecant, sebum vitulinum vel bubulum auxiliatur. nam contra sanguisugas[57] potas butyrum remedio [58] est cum aceto ferro calefacto, quod et per se prodest contra venena, nam[59] si oleum non sit, vicem eius[60] repraesentat . multipedae morsus cum melle sanat.
[61] omasi[62] quoque[63] iure poto venena supra dicta expugnari putant[64], privatim vero aconita et cicutas, itemque vitulino sebo.— Caprinus caseus recens iis[65], qui viscum biberint, lac contra cantharidas remedio est, contra[66] ephemeri potum cum taminia uva. sanguis caprinus decoctus cum medulla contra toxica venena sumitur,
[67] haedinus contra reliqua, coagulum haedi[68] contra viscum et chamaeleonem album sanguinemque taurinum, contra quem et leporis coagulum est ex aceto, contra pastinacam vero et omnium marinorum ictus vel morsus coagulum leporis vel haedi vel agni drachmae pondere ex vino[69]. leporis coagulum et contra venena additur[70] antidotis. papilio quoque lucernarum luminibus advolans inter mala medicamenta numeratur; huic contrarium est iocur caprinum, sicut fel[71] veneficiis[72] ex mustella rustica factis. hinc deinde praevertemur[73] ad genera morborum.