[1] Memoria necessarium maxime vitae bonum cui praecipua fuerit, haut facile dictu[2] est, tam multis eius gloriam[3] adeptis. Cyrus rex omnibus in exercitu suo militibus nomina reddidit, L. Scipio populo Romano, Cineas[4] Pyrrhi[5] regis legatus senatui et equestri ordini Romae postero die quam advenerat. Mithridates, duarum et viginti gentium rex, totidem linguis iura dixit, pro contione[6] singulas sine interprete adfatus.
[16] nec aliud est aeque fragile in homine: morborum et casus iniurias[17] atque etiam metus sentit[18] , alias particulatim, alias universa[19]. ictus lapide oblitus est litteras[20] tantum; ex praealto tecto lapsus matris et adfinium propinquorumque[21] cepit oblivionem, alius aegrotus [22]servorum, etiam sui vero nominis Messala Corvinus orator. itaque saepe deficere temptat[23] ac meditatur vel quieto corpore et valido. somno quoque serpente amputatur[24], ut inanis mens quaerat ubi sit loci.