[1] Idem Theophrastus et Mucianus esse aliquos lapides, qui pariant[2], credunt; Theophrastus et[3] ebur fossile e[4] candido et nigro inveniri[5] et ossa[6] e[7] terra nasci invenirique lapides osseos.
Palmati circa[8] Mundam[9] in Hispania, ubi Caesar dictator Pompeium vicit, reperiuntur idque quotiens fregeris.
[10] sunt et nigri, quorum auctoritas venit in marmora, sicut Taenarius [11]. Varro nigros ex Africa firmiores esse tradit quam in Italia, e[12] diverso albos Coranos[13] duriores[14] quam Parios, idem Luniensem[15] silicem serra[16] secari, Tusculanum[17] dissilire igni, Sabinum fuscum addito oleo etiam lucere. idem[18] molas versatiles Volsinis[19] inventas; aliquas et sponte motas invenimus in prodigiis.
nusquam hic[20] utilior quam in Italia[21] gignitur[22] lapisque, non saxum, est. in quibusdam vero provinciis[23] omnino non invenitur. sunt quidam in eo genere molliores[24], qui et cote levantur[25], ut procul in-o tuentibus ophites[26] videri possit[27], neque est alius firmior, quando et lapidis natura[28] ligno[29] similiter imbres[30] solesque aut hiemes non patitur in aliis generibus[31] atque aliis. sunt et qui lunam non tolerent[32] et qui vetustate robiginem trahant coloremve[33] candidum oleo mutent[34].