[1] Acetum scillinum inveteratum magis probatur. prodest super ea, quae diximus, acescentibus cibis[2], gustatu[3][4] enim discutit poenam eam; item[5] iis[6] qui ieiuni vomant [7], callum enim faucium facit ac stomachi. odorem[8] oris tollit, gingivas adstringit, dentes firmat, colorem meliorem praestat. tarditatem quoque aurium gargarizatione purgat et transitum auditus[9] aperit. oculorum aciem obiter exacuit, comitialibus, melancholicis, vertigini[10], volvarum strangulationibus, percussis aut praecipitatis et ob id sanguine conglobato, nervis infirmis, renium vitiis perquam utile, cavendum exulceratis[11].
sustulit totum id Asclepiad es coarguitque—nam etiam in[21] febribus databant[22] —, profuisse tamen fatetur[23] contra serpentes, quas sepas vocant , et contra meconium ac viscum, et anginis calidum gargarizatum et auribus, oris[24] gutturisque desideriis. quae nunc[25] omnia oxyalme[26] contingunt, id est[27] sale et aceto recente , efficacius[28].
[29] Vino cognata[30] res sapa est musto decocto[31], donec tertia pars supersit. ex albo hoc melius. usus contra cantharidas, buprestim, pinorum[32] erucas[33], quas pityocampas vocant, salamandras[34], contra[35] mordentia venenata. secundas partusque emortuos[36] trahit cum bulbis potum[37]. Fabianus auctor est venenum esse, si quis ieiunus a balineis[38] id bibat.
[39] Consequens horum est faex[40], sui[41] cuiusque generis. ergo vini faecibus[42] tanta vis est, ut descendentes in cupas enecet[43]. experimentum demissa[44] praebet lucerna, quamdiu extinguatur, periculum denuntians[45]. inlota miscetur medicamentis , cum iridis vero pari pondere eruptionibus pituitae inlinitur[46], et sicca vel madida contra phalangia et testium mammarumque inflammationi[47] vel in quacumque[48] parte corporis , item cum hordeacia farina et turis polline in vino cocta[49].
[50] crematur et siccata. experimentum[51] est legitime coctae, ut refrigerata linguam tactu videatur urere. celerrime exanimatur non[52] inclusa[53] condita. crematio ei[54] multum [55] virium adicit, utilissimae[56] ad conpescendos[57] lichenas, furfures cum fico decocta. sic et lepris et ulceribus manantibus inponitur.
[60] Faex[61] aceti pro materia acrior sit necesse est multoque magis exulceret[62]. resistit suppurationum incrementis ; stomachum, interanea, ventrem inlita adiuvat. sistit rheumatismos[63] earum partium et mulierum menses[64]. panos discutit nondum exulceratos et anginas, ignes[65] sacros cum cera.
[66] mammas lactis sui inpatientes eadem extinguit, ungues scabros[67] aufert. e serpentibus contra cerastas validissima cum polenta[68], cum melanthio[69] autem contra crocodili [70] morsus et canis. et haec cremata[71] ampliat vires. tunc addito[72] lentiscino oleo inlita una nocte rufat capillum. eadem ex aqua in linteolo adposita vulvas purgat.