[1] Et rationem quidem defectus utriusque primus Romani genesis in vulgum[2] extulit Sulpicius Gallus, qui consul cum M. Marcello fuit, sed tum[3] tribunus militum, sollicitudine exercitu liberato pridie quam Perses[4] rex superatus a Paulo est in concionem ab imperatore productus ad praedicendam eclipsim, mox et composito volumine. apud Graecos autem investigavit primus omnium Thales Milesius Olympiadis XLVIII anno quarto praedicto solis defectu, qui Alyatte rege factus est urbis conditae anno CLXX[5]. post eos utriusque sideris cursum[6] in sexcentos annos praececinit[7] Hipparchus, menses gentium diesque et horas ac situs locorum et visus[8] populorum complexus, aevo teste baut alio modo quam consiliorum naturae particeps .
[9] viri ingentes supraque mortalia[10], tantorum numinum lege deprehensa et misera hominum mente iam soluta[11], in defectibus[12] scelera aut[13] mortem aliquam siderum[14] pavente —quo in metu[15] fuisse Stesichori et Pindari vatum sublimia ora palam est deliquio solis—aut[16] in luna[17] veneficia arguente mortalitate et ob id[18] crepitu dissono auxiliante —quo pavore ignarus causae Nicias Atheniensium imperator veritus classem portu[19] educere opes eorum adflixit —: macte[20] ingenio este, caeli interpretes rerumque naturae[21] capaces,
[22] argumenti repertores, quo deos hominesque vicistis! quis enim haec cernens et[23] statos[24] siderum (quoniam ita appellate placuit) labores non suae necessitati mortales genitos ignoscat?
Nunc[25] confessa de iisdem breviter atque capitulatim attingam ratione admodum necessariis locis strictimque reddita, nam neque instituti operis talis argumentatio est neque omnium rerum afferri posse causas minus mirum est quam constare in aliquis.