quaedam [1] insulae semper fluctuantur[2], sicut in agro Caecubo et eodem Reatino, Mutinensi, Statoniensi[3], in Vadimonis[4] lacu, ad[5] Cutilias aquas opaca silva, quae numquam die ac nocte eodem loco visitur, in Lydia quae vocantur Calaminae, non ventis solum, sed etiam contis quo libeat inpulsae, multorum civium Mithridatico bello salus. sunt et in Nymphaeo parvae[6], Saliares[7] dictae, quoniam in symphoniae cantu ad ictus[8] modulantium pedum moventur. in Tarquiniensi lacu magno Italiae duae[9] nemora circumferunt[10], nunc triquetram figuram edentes, nunc rotundam conplexu ventis inpellentibus, quadratam numquam.