Et quoniam de frugum terraeque generibus abunde diximus, nunc de arandi ratione dicemus, ante omnia Aegypti facilitate conmemorata. Nilus ibi coloni vice fungens evagari incipit, ut diximus, a[3] solstitio[4] ac[5] nova luna, primo[6] lente, dein vehementius, quamdiu in leone sol est. mox pigrescit in virginem transgresso atque in libra residit[7].
[8] si XII cubita non excessit, fames certa est; nec minus si XVI exsuperavit[9]. tanto enim tardius decedit, quanto abundantius crevit, et sementem arcet[10]. vulgo credebatur a[11] decessu eius serere solitos[12], mox sues inpellere vestigiis semina deprimentes in[13] madido solo, et credo antiquitus factitatum,
[14] nunc quoque non multo graviore [15] opera; sed tamen inarari certum est abiecta prius semina in limo degressi[16] amnis. hoc fit[17] Novembri mense incipiente, postea pauci[18] runcant—botanismon vocant—, reliqua pars non nisi cum falce arva visit paulo ante kal. Apriles. peragitur[19] autem messis[20] mense[21] Maio, stipula numquam cubitali, quippe sabulum subest granumque limo tantum continetur.
[22] excellentius[23] Thebaidis regioni[24] frumentum , quoniam palustris Aegyptus. similis ratio, sed felicitas maior[25] Babyloniae[26] Seleuciae, Euphrate atque Tigri restagnantibus, quoniam rigandi modus ibi manu temperatur . Syria quoque tenui sulco arat[27] , cum multifariam[28] in Italia octoni boves ad singulos vomeres anhelent. in omni quidem parte culturae, sed in hac[29] maxime valet oraculum illud[30]: quid quae[31]que regio patiatur.
[32] Vomerum plura genera: culter vocatur inflexus[33] praedensam[34], priusquam[35] proscindatur, terram secans futurisque sulcis vestigia praescribens incisuris, quas resupinus in arando mordeat vomer. alterun genus est volgare rostrati[36] vectis. tertium in solo facili, nec[37] toto porrectum dentali, sed exigua cuspide in rostro.
serunt ita[45] non nisi culta terra[46] et fere[47] nova. latitudo vomeris caespites versat. semen protinus iniciunt cratesque dentatas supertrahunt. nec sarienda sunt hoc modo sata, sed protelis[48] binis ternisque sic arant. uno boum iugo censeri[49] anno facilis[50] soli quadragena iugera, difficilis tricena iustum est.