Solanum Graeci στρύχνον[1] vocant, ut tradit Cornelius Celsus. huic vis reprimendi refrigerandique .
— Smyrnion[2] caulem habet apii, folia latiora et maxime circa stolones multos, quorum a sinu exiliunt, pinguia[3] et ad[4] terram infracta, odore medicato[5] cum quadam acrimonia iucundo[6], colore in luteum languescente [7], capitibus caulium orbiculatis ut apii[8], semine rotundo nigroque[9] ; arescit incipiente aestate. radix quoque odorata, gustu acri mordet, sucosa, mollis. cortex eius foris niger, intus pallidus. odor murrae habet qualitatem, unde et nomen.
[10] nascitur et in saxosis collibus et in terrenis . usus[11] eius calfacere[12], extenuare[13]. urinam[14] et menses cient[15] folia et radix et semen[16]. alvum sistit. radix collectiones et suppurationes non veteres, item duritias discutit inlita, prodest et contra phalangia ac serpentes admixto cachry aut polio[17] aut melissophyllo in vino pota, sed particulatim , quoniam universitate vomitiones[18] movet; qua de causa aliquando cum ruta datur[19].
[20] medetur tussi et orthopnoeae semen vel radix, item thoracis aut lienis[21] aut renium [22] aut vesicae vitiis, radix autem ruptis, convolsis. partus[23] quoque adiuvat et secundas pellit. datur et ischiadicis [24] cum crethmo[25] in vino. sudores[26] ciet[27] et ructus[28], ideo inflationem stomachi discutit. vulnera ad cicatricem perducit .
[29] exprimitur et sucus radici[30] utilis feminis et thoracis praecordiorumque desideriis, calfacit enim et concoquit[31] et purgat[32]. semen peculiariter hydropicis datur potui[33], quibus et sucus inlinitur. et in[34] malagmate[35] cortice arido et ad obsonia[36] utuntur cum mulso et oleo et garo, maxime in elixis carnibus.—Sinon[37] concoctiones facit, sapore simillima piperi. eadem in dolore[38] stomachi efficax.
[39] Telephion[40] porcilacae similis est et caule et foliis[41]. rami a radice septeni octonique[42] fruticant foliis crassis, carnosis. nascitur in cultis et maxime inter vites. inlinitur lentigini[43] et[44], cum inaruit, deteritur[45]. inlinitur et vitiligini ternis fere mensibus senis horis noctis aut diei et ut[46] postea farina hordeacia inlinatur.
[47] medetur[48] et vulneribus et fistulis.— Trichomanes adianto simile[49] est, exilius modo nigriusque[50], foliis lenticulae, densis, parvis[51], adversis[52] inter se. decoctum eius strangurias[53] sanat in vino albo potum addito cumino rustico, liennem[54]. cohibet capillos fluentes aut, si effluxerint, reparat alopeciasque densat tritum in oleo[55] et inlitum. sternumenta[56] quoque gustatu movet. — Thalictrum[57] folia coriandri habet, pinguiora paulo, caulem papaveris.
[58] nascitur ubique, praecipue campestribus[59]. medentur ulceribus folia cum melle.— Thlaspi[60] duorum generum est: angustis foliis, digitali latitudine et longitudine[61], in terram[62] versis, in cacumine divisis, cauliculo semipedali[63][64][65] non sine ramis, .... peltarum specie[66] semine incluso, lenticulae effigie, nisi quod infringitur, unde nomen . flos[67] albicat. nascitur in semitis et saepibus. semen asperi gustus bilem et pituitam utrimque extrahit; modus sumendi acetabuli mensura. prodest et ischiadicis[68] infusum. potione[69] sanguinem trahit[70], menses quoque ciet, sed partus necat.
[71] alterum thlaspi[72] aliqui Persicon napy[73] vocant, latis[74] foliis, radicibus magnis, et ipsum utile ischiadicorum[75] infusioni . prodest[76] et inguinibus[77] utrumque[78]. praecipitur, ut qui colligat[79] dicat, sumere se contra inguina et contra omnes collectiones et contra vulnera, una manu tollat.— Trachinia[80] herba qualis sit, non traditur.
[81] credo[82] falsum [83] et promissum Democriti[84] portentosum esse[85], adalligatam triduo absumere[86] lienes.— Tragonis[87] sive tragion nascitur in Cretae[88] tantum insulae[89] maritimis, iunipiro similis et semine et folio et ramis. sucus eius lacteus in[90][91] cummim[92] spissatus vel semen[93] in potione[94]..... spicula e corpore[95] eicit; tunditur recens et cum vino[96] inlinitur aut siccae[97] farina[98] cum melle. eadem lactis abundantiam facit[99] mammisque unice medetur.
[100] — Est et[101] alia herba tragos[102], quam aliqui scorpion vocant, semipedem alta, fruticosa , sine[103] foliis, pusillis racemis rubentibus grani[104] tritici, acuto cacumine[105], et ipsa in maritimis nascens. huius racemorum[106] X et XII cacumina trita[107] ex vino pota coeliacis, dysintericis, sanguinem excreantibus mensumque abundantiae auxiliantur.— Est et tragopogon, quem[108] alii comen[109] vocant, caule parvo[110], foliis croci, radice longa, dulci, super caulem calice lato, nigro. nascitur in asperis manditurque[111], sine usu.
[112] Et de herbis[113] quidem memoria digna hactenus accepimus aut comperimus[114]. in fine earum admonere[115] non ab re iudicamus, alias aliis[116] virium aetates[117] esse. longissimo tempore durat elaterium, ut diximus, chamaeleon niger[118] XL annis, centaurium[119] non ultra[120] XII, peucedanum et[121] aristolochia ad VI[122], vitis silvestris anno, in umbra si[123][124] serventur [125]. et animalium quidem exterorum[126] nullum aliud radices a[127] nobis dictas adtingit excepta sphondyle[128], quae omnes persequitur. genus[129] id serpentis est.
[130] Ne illud quidem dubitatur, omnium radicum vim effectusque[131] minui, si fructus prius ematurescant[132], item seminum ante radice[133] propter sucum incisa[134]. resolvitur autem omnium vis consuetudine, et desinunt prodesse, cum opus est, quae cottidie[135] in usu fuere, aeque[136] quam nocere . omnes vero herbae[137] vehementiores effectu[138] viribusque sunt in frigidis et in aquiloniis[139], item siccis.
[140] Sunt[141] et gentium[142] differentiae non mediocres, sicut accipimus[143] de taeniis[144] lumbricisque[145], inesse[146] Aegypti, Arabiae, Syriae, Ciliciae populis[147], e diverso Threciae[148], Phrygiae omnino non innasci. minus id mirum quam quod in[149] confinio Atticae et[150] Boeotiae Thebanis innascuntur, cum absint Atheniensibus.
quae contemplatio aufert nos[151] ad ipsorum animalium naturas ingenitasque iis[152] vel certiores morborum omnium medicinas. rursus[153] enim[154]cum rerum[155] parens nullum animal ad hoc tantum, ut pasceretur[156] aut[157] alia satiaret, nasci voluit[158] artesque salutares inseruit et visceribus[159], quippe cum surdis etiam rebus insereret[160], tum[161] vero[162] illa animae auxilia praestantissima ex alia anima[163] esse voluit, contemplatione ante cuncta mirabili.