[2] In Ligustico mari est Corsica, quam Graeci cyrnon[3] appellavere, sed Tusco propior, a septentrione in meridiem proiecta, longa passuum CL[4], lata maiore ex parte L???[5], circuitu CCCXXV. abest a Vadis Volaterranis LXII[6], civitates habet XXXII[7] et colonias Marianam, a C. Mario deductam, Aleriam, a dictatore Sulla. citra est Oglasa[8], intra vero, et[9]LX p. a Corsica, Planasia[10] a specie dicta, aequalis freto ideoque navigiis fallax.
[11] amplior Vrgo et Capraria, quam Graeci Aegilion[12] dixere, item Igilium[13] et dianium, quam Artemisiam[14], ambae contra Cosanum litus, et Barpana[15], Menaria[16], Columbaria, Venaria[17], Ilva[18] cum ferri metallis, circuitus[19] C???, a Populonio X???, a Graecis Aethalia dicta. ab ea Planasia[20]XXVIII. ab iis ultra Tiberina ostia in Antiano Astura[21], mox Palmaria, Sinonia[22], adversum Formias Pontiae.
[23] in Puteolano autem sinu Pandateria[24], Prochyta[25], non ab Aeneae nutrice, sed quia profusa ab Aenaria erat[26], Aenaria a[27] statione navium Aeneae, Homero Inarime dicta[28], Pithecusa, non a simiarum multitudine, ut aliqui existimavere , sed a figlinis doliorum. inter Pausilypum et Neapolim [29] Megaris, mox a Surrento[30] VIII distantes Tiberi principis
[31] arce nobiles Capreae circuitu XI[32] .M[33], Leucothea extraque[34] conspectum pelagus Africum attingens Sardinia, minus VIII[35] p. a Corsicae extremis, etiamnum angustias eas artantibus[36] insulis parvis, quae Cuniculariae appellantur, itemque Phintonis[37] et Fossae[38], a quibus fretum ipsum Taphros[39] nominatur.