[1] Ex adverso huius situs Britannia[2] insula, clara Graecis nostrisque monimentis, inter septentrionem et occidentem iacet, Germaniae, Galliae, Hispaniae, multo[3] maximis Europae partibus, magno[4] intervallo adversa. Albion [5] ipsi nomen fuit, cum Britanniae vocarentur omnes de quibus mox paulo[6] dicemus. haec abest a Gesoriaco[7] Morinorum[8] gentis litore proximo traiectu[9] L???. circuitu patere |XXXXVIII|[10].LXXV[11] Pytheas et Isidorus tradunt, XXX prope iam annis notitiam eius Romanis armis non ultra vicinitatem silvae Calidoniae[12] propagantibus. Agrippa longitudinem DCCC esse, latitudinem CCC[13] credit[14], eandem Hiberniae, sed longitudinem CC minorem.
[15] super eam haec sita abest brevissimo transitu a Silurum[16] gente XXX[17]. reliquarum nulla CXXV[18] amplior circuitu proditur. sunt autem[19] XL Orcades, modicis inter se discretae spatiis, VII Haemodae[20], XXX Hebudes[21] et inter Hiberniam ac Britanniam Mona[22], Monapia[23], Riginia[24], Vectis, Silumnus[25], Andros, infra vero Samnis[26] et Axanthos[27] et ab[28] adversa[29] in Germanicum mare sparsae[30] Glaesiae[31], quas Electridas Graeci recentiores appellavere, quod ibi electrum nasceretur[32].
[33] ultima omnium quae memorantur Tyle[34], in qua solstitio nullas esse noctes indicavimus, cancri signum sole transeunte,[35] nullosque contra per brumam[36] dies. hoc quidam senis mensibus continuis[37] fieri arbitrantur. Timaeus historicus a Britannia introrsus[38] sex dierum navigatione abesse dicit insulam Ictim[39], in qua candidum plumbum proveniat; ad eam Britannosvitilibus[40] navigiis corio[41] circumsutis[42] navigare . sunt qui et alias prodant, Scandias[43], Dumnam, Bergos [44] maximamque omnium Berricen[45], ex qua in Tylen[46] navigetur . a Tyle[47] unius diei navigatione mare concretum a nonnullis Cronium[48] appellatur[49].