est in exemplis et sine tempestate ullave causa alia quam prodigi cecidisse multas ac sua sponte resurrexisse. factum hoc populi Romani Quiritibus ostentum Cimbricis bellis Nuceriae in luco lunonis ulmo, postquam etiam cacumen amputatum[1] erat, quoniam in aram ipsam procumbebat, restituta sponte ita ut protinus floreret, a quo deinde tempore maiestas p. R.[2] resurrexit, quae ante vastata cladibus fuerat.
[3] memoratur hoc idem factum et in Philippis salice procidua atque detruncata et Stagiris in museo populo[4] alba, omnia fausti ominis. sed maxime mirum, Antandri platanus etiam circumdolatis lateribus restibilis[5] sponte facta vitaeque reddita longitudine xv cubitorum[6], crassitudine quattuor ulnarum.
[7] Arbores quas naturae debemus[8] tribus modis nascuntur, sponte ant semine aut ab radice. cura numerosior extitit, de qua suo dicemus volumine. nunc enim[9] totus sermo de natura est multis modis mirisque memorabili . namque non omnia in omnibus locis nasci docuimus[10] nec tralata vivere. hoc[11] alias fastidio, alias contumacia, saepius inbecillitate eorum quae transferantur evenit, alias caelo invidente[12], alias solo repugnante.
Fastidit balsamum alibi[13] nasci, nata Assyria[14] malus alibi ferre, nec[15] non et palma ubique nasci[16] aut nata parere vel, cum promisit etiam ostenditque[17], educare, tamquam [18] invita pepererit[19]. non habet vires frutex cinnami in Syriae vicina perveniendi. non ferunt amomi nardique deliciae, ne in Arabiam[20] quidem, ex India et nave peregrina ri[21]; temptavit enim Seleucus rex.
illud maxime mirum, ipsas plerumque arbores exorari, ut vivant atque tramigrent , aliquando et a solo impetrari, ut alienas alat advenasque nutriat, caelum nullo modo flecti. vivit in Italia piperis arbor, casiae vero etiam in septentrionali plaga, vixit in Lydia turis, sed unde sorbentes[22] sucum omnem ex iis[23] soles[24] coquentesve lacrimam?
[25] illud proxime mirum, mutari naturam in iisdem[26] atque pro indiviso[27] valere. cedrum aestuosis partibus dederat, set[28] in Lyciis Phrygiisque montibus nascitur. frigus inimicum lauro fecerat, sed in Olympo copiosior nulla est. circa Bosporum Cimmerium in Panticapaeo urbe omni modo laboravit Mithridates rex et ceteri incolae sacrorum certe causa laurum myrtumque habere: non contigit, cum teporis[29] arbores abundent ibi, punicae ficique, iam mali et piri laudatissimae. frigidas eodem tractu non genuit arbores,