[1] huic tanta vis, ut iumentis etiam non tussientibus[2] modo, sed ilia quoque traheatibus auxilietur potu, quod et de Gentiana reperio[3]. radix eacaliae[4] conmanducata et in vino madefacta non tussi tantum, sed et faucibus prodest. hysopi [5] v rami cum II rutae et ficis[6] III decocti thoracem purgant[7], tussim sedant.
[8] Bechion tussilago[9] dicitur. duo eius genera. silvestris ubi nascitur[10], subesse aquas[11] credunt, et hoc habent signum[12] aquileges. folia sunt maiuscula quam hederae v aut[13] VII[14], subalbida a terra[15], superne pallida[16], sine caule, sine flore, sine semine, radice[17] tenui. quidam eandem[18] esse arcion [19] et alio nomine chamaeleucen[20] putant. huius aridae cum radice[21] fumus per harundinem haustus et devoratus veterem[22] sanare dicitur tussim, sed in singulos[23] haustus passum gustandum est.
[24] altera a[25] quibusdam salvia appellatur, similis verbasco. conteritur et colata calfit[26] atque ita ad tussim laterisque dolores[27] bibitur, contra scorpiones eadem[28] et dracones marinos efficax. contra serpentes quo-que ex oleo perungui ea prodest.—Hysopi fasciculus[29] cum[30] quadrante mellis decoquitur ad tussim[31], lateris[32], pectoris dolores[33], verbascum cum[34] ruta ex aqua, Vettonicae[35] farina bibitur ex aqua calida.