[1][2] Polyporum generis est[3] ozaena[4] dicta a[5] gravi capitis odore, ob[6] hoc maxime murenis eam consectantibus[7].
Polypi binis mensibus conduntur. ultra bimatum non vivunt. pereunt autem tabe semper, feminae celerius et fere a partu.
Non sunt praetereunda et L. Lucullo proconsule Baeticae conperta de polypis, quae Trebius Niger e comitibus eius prodidit:
avidissimos esse concharum, illas ad tactum conprimi, praecidentes[8] bracchia eorum, ultroque escam ex praedante capere. carent conchae visu omnique sensu alio quam cibi et periculi. insidiantur ergo polypi apertis inpositoque lapillo extra corpus, ne palpitatu eiciatur[9]: ita securi grassantur[10] extrahuntque carnes. illae se contrahunt, sed frustra, discuneatae. tanta sollertia animalium hebetissimis quoque est.
praeterea negat ullum atrocius esse animal ad conficiendum hominem in aqua[11] . luctatur[12] enim conplexu et sorbet acetabulis ac numeroso suctu[13] trahit, cum in naufragos urinantesve[14] impetum cepit. sed si invertatur, elanguescit vis; exporrigunt enim se resupinati. cetera, quae idem retulit, monstro propiora possunt videri.
[15] Carteiae[16] in cetariis[17] adsuetus exire e mari in lacus eorum[18] apertos atque ibi salsamenta populari — mire[19] omnibus marinis expetentibus odorem quoque eorum, qua de causa et nassis inlinuntur [20] -, convertit in se custodum indignationem adsiduitate furti inmodicam[21] . saepes erant obiectae, sed has transcendebat [22] per arborem nec deprehendi potuit nisi canum sagacitate . hi redeuntem circumvasere noctu, concitique custodes expavere novitatem. primum omnium magnitude inaudita erat, dein[23] colos muria obliti, odore[24] diri. quis ibi polypum exspectasset aut ita cognosceret? cum monstro dimicare sibi videbantur. namque et adflatu terribili canes agebat[25], nunc extremis crinibus flagellatos, nunc robustioribus brac- chiis clavarum modo incussos,
[26] aegreque multis tridentibus confici potuit. ostendere Lucullo caput eius, dolii magnitudine , amphorarum XV capax, atque, ut ipsius Trebi verbis utar, barbas, quas vix utroque bracchio conplecti esset, clavarum modo torosas, longas pedum[27] XXX, acetabulis[28] sive caliculis urnalibus pelvium modo, dentes magnitudini respondentes. reliquiae[29] adservatae miraculo pependere pondo DCC[30]. saepias quoque et lolligines eiusdem magnitudinis expulsas in litus illud idem actor est. in nostro mari lolligines quinum cubitorum capiuntur, saepiae binum. neque his bimatu longior vita.
[31] Navigeram similitudinem et aliam in Propontide visam sibi prodidit Mucianus: concham esse acatii[32] modo carinatam, inflexa puppe, prora rostrata. in hanc[33] condi[34] nauplium, animal saepiae simile[35], ludendi societate sola. duobus hoc fieri generibus: tranquillo enim vectorem demissis[36] palmulis ferire ut remis; si vero flatus invitet[37], easdem in usum[38] gubernaculi porrigi pandique buccarum[39] sinus aurae. huius voluptatem esse ut ferat, illius ut regat, simulque eam descendere[40] in duo sensu carentia, nisi forte tristi — id etenim[41] constat[42] — omine[43] navigantium humana calamitas in causa est.
[44] Locustae crusta fragili muniuntur in eo genere quod caret sanguine. latent[45] mensibus quinis. similiter cancri, qui eodem tempore occultantur, et ambo veris principio senectutem anguium more exuunt[46] renovatione tergorum. cetera in undis natant, locustae reptantium modo fluitant, si nullus ingruat metus, recto meatu, cornibus, quae sunt propria rotunditate praepilata, ad latera porrectis; isdem erectis[47] in pavore oblique[48] in latera[49] procedunt. cornibus inter se dimicant. unum hoc animalium, nisi vivum ferventi aqua incoquatur, fluida came non habet callum.