Crassus Dives primus argento auroque folia imitatus ludis suis coronas dedit, accesseruntque et lemnisci , quos adici ipsarum coronarum honor[1] erat, propter 5 Etruscas[2], quibus iungi nisi aurei non debebant. purl diu fuere hi[3]; caelare eos primus instituit P. Claudius Pulcher bratteasque[4] etiam philyrae dedit.
[5] Semper tamen auctoritas vel ludicro quaesitarum fuit. namque ad certamina in circum per ludos et ipsi descendebant et servos suos equosque[6] mittebant. inde illa XII tabularum lex: qui coronam parit ipse pecuniave eius, virtutis suae[7] ergo[8] duitor[9] ei. quam servi equive meruissent, pecunia[10] partam[11] lege[12] dici nemo dubitavit . quis ergo honos? ut ipsi mortuo parentibusque eius, dum intus[13] positus esset forisve ferretur, sine fraude esset inposita[14]. alias in usu promiscuo ne ludicrae quidem erant[15], ingensque et hinc[16] severitas.
L. Fulvius argentarius bello Punico secundo cum corona rosacea interdiu e[17] pergula sua in forum prospexisse dictus[18] ex auctoritate senatus in carcerem abductus non ante finem belli emissus est. P. Munatius cum demptam Marsuae[19] coronam e floribus capiti suo inposuisset, atque ob id duci eum in[20] vincula triumviri iussissent,
appellavit tribunos[21] plebei[22], nec intercessere illi, aliter quam Athenis, ubi comissabundi[23] iuvenes ante meridiem conventus[24] sapientium quoque doctrinae frequentabant[25]. apud nos exemplum licentiae huius non est aliud quam filia divi Augusti, cuius luxuria[26] noctibus coronatum Marsuam[27] litterae illius dei gemunt[28].
[29] Florum quidem populus Romanus honorem Scipioni tantum habuit. Serapio[30] cognominabatur propter similitudinem suarii[31] cuiusdam negotiatoris. obierat[32] in tribunatu [33] plebei[34] admodum gratus dignusque Africanorum familia, nec erat in bonis funeris inpensa[35]. asses ergo contulit populus ac funus elocavit, quaque praeferebatur[36], flores e prospectu omni sparsit.
[37] Et iam tunc coronae deorum honos erant et larum publicorum privatorumque ac sepulchrorum et manium, summaque auctoritas pactili[38] coronae, ut in Saliorum[39] sacris invenimus sollemnes cenae[40]. transiere deinde ad rosaria[41], eoque[42] luxuria[43] processit, ut non esset gratia[44] nisi mero folio[45] sutilibus[46] , mox petitis[47] ab India aut ultra Indos[48]. lautissimum quippe habetur e nardi folio eas dari aut veste Serica versicolori[49], unguentis[50] madida[51]. hunc habet novissime exitum luxuria[52] feminarum.
Et apud Graecos quidem de coronis privatim scripserunt[53] Mnesitheus atque Callimachus medici, quae nocerent capiti, quoniam et[54] in hoc est aliqua valitudinis portio, in potu atque hilaritate[55] praecipue odorum vi[56] subrepente fallaciter. scelerata[57] Cleopatrae[58] sollertia[59]. namque in apparatu belli Actiaci gratificationem ipsius reginae Antonio timente nec nisi praegustatos cibos sumente fertur pavore[60] eius lusisse extremis coronae[61] floribus veneno inlitis[62] ipsaque capiti inposita; mox procedente[63] hilaritate invitavit Antonium, ut coronas biberent. quis[64] ita timeret insidias? ergo concerptam[65] in scyphum incipienti haurire opposita manu: en ego sum, inquit illa, Marce Antoni, quam tu nova praegustantium diligentia[66] caves; adeo mihi, si possim sine te vivere, occasio aut ratio deest[67]! inductam[68] custodiam[69] bibere[70] iussit ilico expirantem [71].
[72]De[73] floribus[74]..... supra dictis[75] scripsit Theophrastus apud Graecos; ex nostris autem inscripsere aliqui libros anthologicon, flores vero persecutus est nemo, quod equidem inveniam. nec nos nunc scilicet coronas nectemus —id enim frivolum est—, sed de floribus[76] quae videbuntur digna memorabimus[77].