Peracta est interior[1] ora ac loca[2] amnesque[3], accolae: nune reddatur ingens in mediterraneo[4] situs[5], in quo multa aliter ac veteres proditurum me non eo infitias , anxia perquisita cura rebus nuper in eo situ gestis a Domitio[6] Corbulone regibusque inde missis[7] supplicibus aut regum[8] liberis obsidibus. ordiemur autem a Cappadocum gente.
[9] longissime haec Ponticarum omniwun introrsus recedens Minorem Armeniam Maioremque et Commagenen laevo suo latere transit, dextro vero omqes in Asia dictas gentes, plurimis[10] superfusa populis, magnoque impetu scandens ad ortum solis et Tauri iuga transit Lycaoniam, Pisidiam, Ciliciam, vadit super Antiochiae tractum et usque[11] ad Cyrresticam[12] eius regionem parte sua quae vocatur Cataonia contendit. itaque ibi longitudo Asiae XII.L???[13] efficit, latitudo DCXL.