Non est omittenda in picturae mentione celebris circa Lepidum fabula, siquidem in triumviratu quodam loco deductus a magistratibus in nemorosum hospitium minaciter cum iis[1] postero die expostulavit somnum ademptum[2] sibi volucrum concentu[3]; at illi draconem in longissima membrana depictum circumdedere luco[4], eoque terrore[5] aves tune siluisse narratur[6] et postea posse[7] compesci.
[8] Ceris[9] pingere ac[10] picturam inurere[11] quis[12] primus excogitaverit, non constat. quidam Aristidis inventum putant, postea consummatum a Praxitele; sed aliquanto vetustiores encaustae[13] picturae exstitere, ut Polygnoti et Nicanoris, Mnesilai[14] Pariorum[15]. Elasippus[16] quoque Aeginae picturae suae inscripsit ἐνέκαεν,[17] quod profecto[18] non fecisset nisi encaustica[19] inventa.
[20] Pamphilus quoque, Apellis praeceptor, non pinxisse solum encausta[21], sed etiam docuisse traditur Pausian[22] Sicyonium, primum in hoc genere nobilem. Bryetis[23] filius hic fuit eiusdemque[24] primo discipulus . pinxit et ipse[25] penicillo[26] parietes Thespiis[27], cum reficerentur quondam a Polygnoto[28] picti, multumque comparatione superatus existimabatur, quoniam non suo genere certasset.
[29] idem et lacunaria[30] primus pingere instituit nec camaras[31] ante eum taliter adornari mos fuit; parvas pingebat tabellas maximeque pueros. hoc aemuli interpretabantur facere eum, quoniam tarda picturae ratio esset illa[32]. quam ob rem daturus[33] ei[34] celeritatis famam absolvit uno die tabellam[35], quae vocata est hemeresios[36], puero picto.
amavit in iuventa Glyceram[37] municipem[38] suam, inventricem coronarum , certandoque imitatione eius ad numerosissimam florum varietatem perduxit artem illam. postremo pinxit[39] et ipsam sedentem cum corona[40], quae e nobilissimis tabula est, appellata[41] stephanoplocos[42], ab aliis stephanopolis[43], quoniam Glycera[44] venditando[45] coronas sustentaverat paupertatem. huius tabulae exemplar[46], quod apographon[47] vocant, L. Lucullus [48][49] duobus talentis emit .... Dionysius[50] Athenis.
Pausias[51] autem fecitet grandes[52] tabulas, sicut spectatam[53] in Pompei porticu[54] boum[55] immolationem. eam primus invenit[56] picturam, quam postea imitati sunt multi[57], aequavit nemo. ante[58] omnia, cum longitudinem[59] bovis[60] ostendi vellet, adversum eum pinxit, non traversum, et abunde intellegitur amplitude. dein[61],
cum omnes, quae[62] volunt[63] eminentia videri, candicanti [64] faciant[65] colore[66], quae[67] condunt[68], nigro, hic totum bovem atri coloris fecit umbraeque[69] corpus ex ipsa dedit, magna 20 prorsus arte in aequo[70] extantia[71] ostendente[72] et in confracto solida omnia. Sicyone[73] et[74] hic vitam egit, diuque illa fuit patria picturae. tabulas inde e[75] publico omnes[76] propter aes alienum civitatis addictas Scauri aedilitas Romam transtulit.
[77] Post eum eminuit longe ante omnes Euphranor Isthmius[78] olympiade CIIII[79], idem qui inter fictores[80] dictus est nobis.[81] fecit et colossos et marmorea[82] et[83] typos[84] scalpsit[85], docilis ac laboriosus[86] ante omnes et[87] in quocumque genere excellens ac sibi aequalis. hic primus videtur expressisse[88] dignitates[89] heroum[90] et usurpasse[91] symmetrian, sed fuit in universitate[92] corporum exilior et[93] capitibus articulisque grandior.
[94] volumina quoque composuit de symmetria[95] et coloribus. opera eius sunt equestre[96] proelium, XII dei, Theseus[97], in quod[98] dixit eundem apud Parrhasium rosa pastum[99] esse, suum vero carne[100]. nobilis[101] eius[102] tabula[103] Ephesi est[104], Ulixes simulata [105] insania[106] bovem cum equo[107] iungens et palliati[108] cogitantes [109], dux gladium[110] condens[111].
[112] Eodem tempore fuere[113] Cydias[114], cuius tabulam Argonautas HS CXXXXIIII[115] Hortensius orator mercatus est eique aedem fecit[116] in Tusculano suo, Euphranoris[117] autem discipulus Antidotus [118]. huius est clipeo[119] dimicans Athenis et luctator[120] tubicenque [121] inter pauca laudatus. ipse diligentior[122] quam numerosior [123] et in coloribus severus[124] maxime inclaruit[125] discipulo Nicia[126] Atheniense[127], qui diligentissime mulieres pinxit.
[128] lumen et umbras custodiit[129] atque[130] ut eminerent[131] e tabulis picturae[132] maxime curavit. operum[133] eius Nemea advecta ex Asia Romam a[134] Silano, quam in curia diximus positam[135], item Liber[136] pater in aede Concordiae, Hyacinthus, quem Caesar Augustus delectatus eo secum deportavit Alexandrea[137] capta, et ob id Tiberius Caesar in templo eius dicavit hanc tabulam et Danaen[138],
[139] Ephesi vero est megabyzi[140], sacerdotis Ephesiae Dianae, sepulchrum, Athenis necyomantea[141] Homeri. hanc vendere Attalo regi noluit[142] talentis LX[143] potiusque patriae suae donavit abundans opibus. fecit et grandes picturas[144], in quibus sunt Calypso et Io et Andromeda[145]; Alexander quoque in Pompei porticibus praecellens et Calypso sedens huic[146]eidem[147] adscribuntur.
[148] quadripedum[149] prosperrime[150] canes expressit. hic[151] est Nicias, de quo dicebat Praxiteles interrogatus , quae[152] maxime opera sua probaret in marmoribus[153]: quibus Nicias manum admovisset; tantum circumlitioni [154] eius tribuebat. non satis discernitur, alium[155] eodem nomine an hunc[156] eundem quidam faciant[157] olympiade CXII.
[158] Niciae conparatur[159] et aliquando[160] praefertur Athenion[161] Maronites, Glaucionis Corinthii discipulus, austerior colore et in austeritate[162] iucundior, ut in ipsa pictura eruditio eluceat. pinxit in templo Eleusine[163] phylarchum[164] et Athenis frequentiam[165], quam vocavere syngenicon[166], item Achillem virginis habitu occultatum Ulixe deprendente[167] et in una tabula[168] VI signa[169], quaque maxime inclaruit, agasonem cum equo. quod nisi in iuventa[170] obiiset[171], nemo[172] compararetur.
[173] Est nomen et Heraclidi Macedoni. initio naves pinxit captoque Perseo rege Athenas commigravit. ubi eodem tempore erat Metrodorus, pictor idemque philosophus[174], in utraque[175] scientia[176] magnae auctoritatis. itaque cum L. Paulus devicto Perseo petiisset[177] ab Atheniensibus, ut ii[178] sibi quam probatissimum philosophum mitterent[179] ad erudiendos liberos, item[180] pictorem ad triumphum excolendum[181], Athenienses Metrodorum elegerunt, professi eundem in utroque desiderio [182] praestantissimum, quod ita Paulus quoque iudicavit.
[183]Timomachus[184] Byzantius Caesaris dictatoris aetate Aiacem[185] et[186] Mediam[187] pinxit[188], ab[189] eo in Veneris Genetricis[190] aede positas, LXXX talentis venundatas[191]. talentum Atticum $X$ VI[192] taxat[193] M. Varro. Timomachi aeque laudantur Orestes, Iphigenia[194] in Tauris et[195] Lecythion[196], agilitatis[197] exercitator[198], cognatio nobilium [199], palliati[200], quos dicturos[201] pinxit, alterum stantem[202], alterum sedentem. praecipue tamen ars ei[203] favisse in Gorgone visa est.
[204] Pausiae filius et discipulus Aristolaus e severissimis[205] pictoribus fuit, cuius sunt[206] Epaminondas[207], Pericles, Media[208], Virtus, Theseus, imago Atticae plebis, boum immolatio.— Sunt quibus et Nicophanes[209], eiusdem Pausiae discipulus, placeat diligentia, quam intellegant soli artifices, alias durus in coloribus et sile[210] multus. nam[211] Socrates iure omnibus placet; tales[212] sunt eius cum Aesculapio filiae[213] Hygia, Aegle[214], Panacea[215], Iaso et piger, qui[216] appellatur Ocnos, spartum torquens, quod asellus adrodit[217].
[218] Hactenus[219] indicatis proceribus in utroque genere non silebuntur et primis proximi: Aristoclides[220], qui[221] pinxit aedem[222] Apollinis Delphis. Antiphilus[223] puero ignem conflante[224] laudatur [225] ac pulchra[226] alias domo[227] splendescente ipsiusque pueri ore, item lanificio, in quo[228] properant omnium mulierum pensa, Ptolemaeo[229] venante[230], sed nobilissimo[231] Satyro cum pelle[232] pantherina, quem aposcopeuonta[233] appellant, Aristophon Ancaeo[234] vulnerato[235] ab apro[236] cum socia doloris Astypal aea[237] numerosaque[238] tabula, in qua[239] sunt Priamus[240], Helena[241], Credulitas, Ulixes, Deiphobus[242], Dolus[243].
[244] Androbius pinxit Scyllum[245] ancoras praecidentem[246] Persicae[247] classis, Artemon Danaen[248] mirantibus eam praedonibus, reginam Stratonicen, Herculem et Deianiram[249], nobilissimas[250] autem, quae sunt in Octaviae operibus, Herculem ab Oeta[251] monte Doridos exusta[252] mortalitate consensu deorum in caelum euntem, Laomedontis [253] circa Herculem et Neptunum historiam[254]; Alcimachus[255] Dioxippum, qui pancratio Olympiae[256] citra pulveris[257] iactum[258], quod vocant ἀκονιτί, vicit; Coenus stemmata[259].
[260] Ctesilochus [261], Apellis discipulus, petulanti pictura[262] innotuit, love Liberum parturiente depicto mitrato et muliebriter[263] ingemescente [264] inter obstetricia[265] dearum, Cleon Cadmo[266], Ctesidemus [267] Oechaliae[268] expugnatione, Laodamia, Ctesicles[269] reginae[270] Stratonices iniuria[271]. nullo enim honore exceptus ab ea pinxit volutantem[272] cum piscatore[273], quem reginam[274] amare sermo erat, eamque tabulam in portu Ephesi proposuit, ipse velis raptus. regina tolli vetuit, utriusque similitudine [275] mire expressa. Cratinus comoedos[276] Athenis in[277] pompeo[278][279] pinxit; Eutychides[280] bigam[281]: regit[282] Victoria.
[283] Eudorus scaena[284] spectatur—idera et ex aere signa fecit—, Hippys[285] Neptuno et Victoria. Habron amicam[286] et Concordiam pinxit et deorum simulacra, Leontiscus[287] Aratum victorem cum tropaeo[288], psaltriam[289], Leon Sappho[290], Nearchus[291] Venerem inter Gratias et Cupidines, Herculem tristem insaniae paenitentia ,[292][293]
Nealces Venerem, ingeniosus et sollers[294], .... ime siquidem, cum[295] proelium navale Persarum et Aegyptiorum pinxisset[296], quod in Nilo [cuius[297] est aqua[298] maris[299] similis] factum volebat intellegi, argumento declaravit quod arte non poterat: asellum enim bibentem in litore pinxit et[300] crocodilum[301] insidiantem ei[302];
[310] Theorus[311] se inungentem[312], idem[313] ab Oreste matrem[314] et Aegisthum interfici, bellumque Iliacum [315] pluribus tabulis, quod est Romae in Philippi porticibus , et Cassandram[316], quae est in Concordiae delubro, Leontium Epicuri cogitantem, Demetrium regem, Theon[317] Orestis insaniam, Thamyram citharoedum, Tauriscus discobolum , Clytaemestram[318], Paniscon[319], Polynicen regnum repetentem [320] et Capanea.
Non omittetur[321] inter hos insigne exemplum. namque Erigonus[322], tritor colorum Nealcae pictoris, in tantum ipse profecit[323], ut celebrem etiam discipulum reliquerit Pasiam[324], fratrem Aeginetae[325] fictoris[326]. illud vero perquam rarum[327] ac memoria dignum est[328], suprema opera artificum inperfectasque [329] tabulas[330], sicut Irim Aristidis, Tyndaridas[331] Nicomachi, Mediam[332] Timomachi et quam diximus Venerem Apellis[333], in[334] maiore admiratione esse[335] quam perfecta[336], quippe in iis[337] liniamenta reliqua ipsaeque cogitationes artificum spectantur , atque in lenocinio commendationis dolor est manus, cum id ageret, exstinctae[338].
[339] Sunt etiamnum[340] non ignobiles quidem, in transcursu tamen dicendi Aristocydes[341], Anaxander, Aristobulus Syrus[342], Arcesilas[343], Tisicratis[344] filius, Coroebus[345], Nicomachi[346] discipulus, Charmantides[347] Euphranoris[348], Dionysodorus[349] Colophonius, Dica eogenes[350], qui cum Demetrio rege vixit, Euthymides[351], Heraclides Macedo, Milon[352] Soleus[353], Pyromachi[354] statuarii[355] discipuli[356], Mnasitheus[357] Sicyonius[358], Mnasitimus, Aristonidae[359] filius et discipulus, Nessus, Habronis[360] filius, Polemon Alexandrinus, Theodorus Samius[361] et Stadios[362], Nicosthenis discipuli, Xenon, Neoclis discipulus, Sicyonius.
Pinxere et mulieres[363]: Timarete, Miconis[364] filia[365], Dianam, quae[366] in tabula Ephesi[367] est antiquissimae[368] picturae; Irene, Cratini[369] pictoris filia et discipula, puellam, quae[370] est[371] Eleusine [372], Calypso, senem[373] et praestigiatorem[374] Theodorum[375], Alcisthenen [376] saltatorem; Aristarete[377], Nearchi filia et discipula, Aesculapium. laia[378] Cyzicena, perpetua[379] virgo, M.[380] Varronis iuventa[381] Romae et penicillo pinxit et cestro in ebore[382] imagines mulierum maxime et Neapoli anum[383] in grandi tabula, suam quoque imaginem ad speculum.
[384] nec ullius velocior in pictura manus fuit, artis vero tantum, ut multum manipretiis [385] antecederet celeberrimos eadem[386] aetate[387] imaginum pictores Sopolim[388] et Dionysium, quorum tabulae pinacothecas [389] inplent. pinxit et quaedam[390] Olympias, de qua hoc solum memoratur, discipulum eius fuisse Autobulum[391].
Pingunt et vestes[399] in Aegypto, inter pauca mirabili [400] genere, candida vela, postquam attrivere[401], inlinentes non[402] coloribus, sed colorem sorbentibus medicamentis. hoc cum fecere, non apparet in velis[403], sed in cortinam pigmenti[404] ferventis[405] mersa post momentum extrahuntur picta. mirumque , cum sit unus in cortina colos, ex illo[406] alius atque alius fit[407] in veste accipientis medicamenti[408] qualitate mutatus , nec postea ablui potest. ita cortina, non dubie confusura[409] colores, si pictos acciperet, digerit[410] ex uno pingitque , dum coquit[411], et adustae eae[412] vestes firmiores[413] usibus fiunt quam si non urerentur.