[5] fit[6] et[7] in[8] vitibus infantium[9] ulceribus aptissima, et aliquando in olea[10] dentium dolori, ulmo etiam in Coryco[11] monte Ciliciae ac iunipiro ad nihil utiles[12], ex ulmi vero cummi et culices ibi[13] nascuntur. fit et e[14] sarcocolla — ita vocatur arbor et[15] cummis — utilissima pictoribus ac medicis, similis pollini turis et ideo candida[16] quam rufa melior. pretium eius quod supra.
[22] et hanc Alexandri[23] Magni victoria repertam[24] auctor est M. Varro, condita in[25] Aegypto Alexandria[26]. antea[27] non fuisse chartarum usam: in palmarum foliis primo scriptitatum [28], dein quarundam arborum libris. postea publica monumenta plumbeis voluminibus, mox et privata linteis confici coepta aut ceris[29]; pugillarium enim usum fuisse etiam ante Troiana tempora invenimus apud Homerum, illo vero prodente[30] ne terram[31] quidem[32] ipsam[33], quae nunc Aegyptus[34], intellegitur , cum in Sebennytico[35] et Saite[36] eius nomo[37] omnis[38] charta nascatur,
[39] postea adaggeratam[40] Nilo, si quidem a Pharo insula, quae nunc Alexandriae[41] ponte iungitur[42], noctis dieique velifico navigi cursu terram afuisse[43] prodidit. mox aemulatione circa bibliothecas[44] regum Ptolemaei[45] et Eumenis[46], supprimente [47] chartas Ptolemaeo, idem Varro membranas Pergami tradit[48] repertas. postea promiscue[49] repatuit[50] usus rei qua constat inmortalitas hominum.
[51] Papyrum ergo nascitur in palustribus[52] Aegypti aut[53] quiescentibus Nili aquis, ubi evagatae stagnant duo cubita non excedente altitudine gurgitum[54], bracchiali[55] radicis[56] obliquae [57] crassitudine, triangulis[58] lateribus, decem non amplius cubitorum longitudine[59] in gracilitatem[60] fastigatum, thyrsi modo 5 cacumen includens, nullo semine aut usu[61] eius alio quam floris[62] ad deos coronandos.
[69] nascitur et in Syria circa quem odoratus[70] ille calamus lacum[71], neque aliis usus est quam inde funibus rex Antigonus[72] in navalibus[73] rebus, nondum sparto[74] communicato. nuper et in Euphrate[75] nascens[76] circa Babylonem[77] papyrum intellectum est eundem usum habere[78] chartae; et tamen adhuc malunt Parthi vestibus litteras intexere.