[1] Equisaetum, hippuris Graecis[2] dicta et in pratis vituperata[3] nobis—est autem pilus[4] terrae equinae[5] saetae similis—, lienes[6] cursorum extinguit decocta fictili[7] novo ad tertias quantum vas capiat et per triduum heminis pota; unctis esculentis[8] ex ante[9] diem unum interdicitur. Graecorum varia circa hanc opinio[10] :
[11] alii pinus foliis similem, nigricantem eodem nomine appellant, vim eius admirabilem tradentes[12], sanguinis profluvia vel tacto[13] tantum ea homine[14] sisti[15] ; alii hippurin, alii ephedron[16], alii anabasim vocant, traduitque iuxta arbores nasci et scandentem[17] eas dependere comis iunceis multis, nigris, ut ex[18] equorum cauda, geniculatis[19] ramulis, folia habere pauca, tenuia, exigua, semen rotundum, simile coriandro, radice lignosa, nasci in arbustis[20] maxume.
[21] vis eius spissare corpora. sucus sanguinem e naribus fluentem inclusus sistit, item alvum. medetur dysintericis in vino dulci potus[22] cyathis III, urinam ciet, tussim, orthopnoeam sanat, item rupta et quae serpunt [23]. intestinis et vesicae folia bibuntur, enterocelen[24] cohibet[25]. faciunt[26] et aliam hippurim[27] brevioribus et mollioribus comis candidioribusque, perquam utilem ischiadicis et vulneribus ex aceto inpositam[28] propter sistendum sanguinem.
[29] —Et nymphaea trita plagis inponitur. peucedanum cum semine cupressi bibitur, si sanguis per os redditus est fluxitve ab infernis[30]. sideritis tantam vim habet, ut quamvis recenti gladiatoris[31] vulneri[32] inligata[33] sanguinem claudat[34], quod facit et ferulae cinis vel carbo, fungus vero etiam efficacius , qui secundum radicem eius nascitur.
[35] per nares autem fluenti et cicutae semen tritum ex aqua additumque [36] efficax habetur, item stephanomelis[37] ex aqua. Vettonicae farina e[38] lacte caprino pota sistit ex ubere fluentem plantagoque[39] contusa. eiusdem sucus vomentibus sanguinem datur. ad erraticum autem radix persollatae[40] cum axungia vetere inlita probatur;
[41] ruptis convulsisque, ex alto deiectis centaurium maius, Gentianae radix trita vel decocta [42] vel sucus, Vettonica[43] et hoc amplius a vocis aut lateris[44] contentionibus panaces, scordium[45], aristolochia pota, agaricum, idem[46] contusis et eversis potum II obolis in mulsi[47][48] cyathis III aut, si febris sit, in aqua mulsa, verbascum , cuius flos similis auro est, acori[49] radix, aizoum[50] omne, sed maioris[51] sucus efficacissime, item symphyti ius[52] vel radicis[53] decoctum, daucos[54] cruda[55], erysithales—flore[56] luteo, foliis acanthi[57] —e[58] vino, item chamaerops[59] et in sorbitione[60] irio[61][62] vel plantago omnibus modis, item .....