[3] Silicea[4] testa inclusis fatendum est nullum esse sensum, ut ostreis. multis eadem natura quae frutici, ut holothuriis[5] , pulmonibus, stellis. adeoque nihil non gignitur in mari, ut cauponarum[6] etiam[7] aestiva animalia, pernici molesta saltu aut quae[8] capillus maxime celat, existant et[9] circumglobata [10] escae saepe extrahantur[11] , quae causa somnum piscium in mari noctibus infestare existimatur. quibusdam[12] vero ipsis innascuntur[13] , quo in numero chalcis[14] accipitur.