[1] Venerem in totum adimit, ut diximus, nymphaea [2] Heraclia[3], eadem semel pota in XL dies, insomnia[4] quoque veneris a ieiuno pota et in cibo sumpta. inlita quoque radix genitalibus inhibet non solum venerem, sed et affluentiam[5] geniturae; ob id corpus alere[6] vocemque dicitur. adpetentiam veneris facit radix e[7] xiphio superior data potui[8] in vino, item quam cremnon[9] agrion appellant, orminos[10] agrios cum polenta contritus[11].
[12] Sed inter pauca mirabilis[13] est orchis[14] herba sive serapias[15], foliis porri, caule palmeo, flore purpureo, gemina radice testiculis simili, ita ut maior sive, ut aliqui dicunt, tenuior[16] ex aqua pota excitet[17] libidinem, minor sive mollior e lacte caprino inhibeat. quidam folio scillae esse dicunt leviore ac minore, caule spinoso. radices[18] sanant oris ulcera , thoracis pituitas, alvum sistunt e[19] vino potae.
[20] Concitatricem vim habet[21]et satyrion. duo eius genera: longioribus[22] foliis quam[23] oleae, caule IIII digitorum, flore purpureo, radice gemina ad formam hominis testium, alternis annis intumescente[24] ac residente. altera[25] satyrios[26] orchis cognominatur et femina[27] esse credita est[28]. distinguitur internodiis et ramosiore frutice, radice fascini[29]. nascitur fere iuxta mare. haec tumores et vitia partium earum[30] cum polenta inlita sedat vel per se trita[31]. superioris [32] radix in lacte ovis colonicae data nervos intendit, eadem ex aqua remittit.
[33] Graeci satyrion foliis lilii[34] rubris[35], minoribus[36] et III non amplius e terra exeuntibus tradunt, caule levi, cubitali, nudo, radice gemina, cuius inferior pars et maior mares gignat, superior ac minor feminas. et aliud genus satyrii[37] erythraicon[38] appellant, semine[39] viticis[40] maiore, levi, duro[41], radicis cortice rufo[42] ; intus[43] album[44] includi sapore subdulce[45], fere[46] in montuosis[47] inveniri.
venerem, etiam si omnino manu teneatur radix, stimulari[48], adeo[49] si bibatur in vino austero; arietibus quoque et hircis segnioribus[50] in potu dari, et a Sarmatia[51] equis ob adsiduum laborem pigrioribus in coitu, quod vitium prosedamum vocant. restinguit vim eius aqua mulsa aut lactuca sumpta.
[52] in totum quidem Graeci, cum concitationem hanc volunt significare, satyrion appellant, sic et crataegin[53] cognominantes[54] et thelygonon[55] et arrhenogonon[56], quarum semen testibus[57] simile est. tithymalli quoque ramorum medullam habentes ad venerem proniores fieri dicuntur. prodigiosa sunt quae circa hoc tradit[58] Theophrastus , auctor alioqui[59] gravis, septuageno[60] coitu durasse[61] libidinem contactu herbae, cuius[62] nomen genusque[63] non posuit.
[64] — Sideritis adalligata varices minuit et sine dolore praestat[65].
Podagrae morbus rarior solebat esse non modo patrum avorumque memoria, verum[66] etiam nostra, peregrinus et ipse, nam si Italiae fuisset antiquitus, Latinum nomen invenisset . insanabilis non est credendus, quippe quoniam et in multis[67] sponte desiit[68] et in pluribus cura[69]. medentur[70] radices[71] panacis[72] cum uva passa, sucus hyoscyami cum farina vel semen, scordion ex aceto, Hiberis[73] uti dictum[74] est,[75] verbenaca cum axungia trita, cyclamini[76] radix, cuius decoctum et[77] pernionibus.
[78] podagras refrigerat radix e xiphio[79], semen e[80] psyllio[81], cicuta cum lithargyro[82] aut axungia, aizoum[83] in primo impetu podagrae rubentis, hoc est calidae[84]. utrilibet vero convenit erigeron cum axungia, plantaginis folia trita addito[85] sale modico[86], argemonia tusa ex melle. medetur et verbenaca[87] inlita aut si pedes macerentur[88] in aqua, in qua[89] decocta sit[90],
[101] — Praecipue vero liberat eo malo[102] phycos[103] thalassion[104], id est fucus marinus, lactucae similis, qui conchyliis[105] substernitur, non podagrae modo, sed omnibus articulorum morbis[106] inpositus, priusquam arefiat[107]. tria[108] autem genera eius: latum et alterum longius[109], quadamtenus [110] rubens, tertium crispis foliis, quo in Creta vestes tingunt, omnia eiusdem usus. Nicander ea et adversus serpentes in vino dedit.