[1] Narbonensis provincia appellatur pars Galliarum quae interno mari adluitur, Bracata[2] antea dicta, amne Varo ab Italia discreta Alpiumque vel saluberrimis Romano imperio iugis, a reliqua vero Gallia latere[3] septentrionali montibus Cebenna[4] et Iuribus[5], agrorum cultu, virorum morumque[6] dignatione, amplitudine opum nulli[7] provinciarum postferenda[8] breviterque Italia verius quam provincia.
[9] in ora regio Sordonum[10] intusque Consuaranorum, flumina Tecum[11], Vernodubrum , oppida Illiberis[12], magnae quondam urbis tenue vestigium, Ruscino Latinorum, flumen Atax, e Pyrenaeo Rubrensem[13] permeans lacum, Narbo Martius[14] Decumanorum colonia XII p. a maria distans, flumina Araris[15], Liria[16]. oppida de cetero rara praeiacentibus stagnis:
[17] Agatha quondam Massiliensium et regio Volcarum[18] Tectosagum[19] atlque ubi Rhoda Rhodiorum fuit, unde dictus multo Galliarum fertilissimus [20] Rhodanus amnis, ex Alpibus se rapiens per Lemannum lacum segnemque deferens Ararim[21] nec minus se ipso torrentes Isaram et[22] Druantiam[23]. Libica[24] appellantur duo eius ora modica, ex his alterum Hispaniense, alterum Metapinum , tertium idemque amplissimum Massalioticum[25]. sunt auctores et Heracleam oppidum in ostio Rhodani fuisse.
[26]ultra fossae ex Rhodano, C. Mari opere et nomine insignes[27], stagnum Mastromela[28], oppidum Maritima Avaticorum[29], superque Campi Lapidei, Herculis proeliorum memoria, regio Anatiliorum et[30] intus Dexivatium[31] Cavarumque; rursus a mari Tricorium et intus Tritollorum[32] Vocontiorumque et Segovellaunorum , mox Allobrogum. at in ora Massilia Graecorum Phocaeensium[33] foederata, promunturium Zao[34], Citharista portus, regio Camactulicorum[35], dein Suelteri supraque Verucini.
[36] in ora autem Athenopolis Massiliensium, Forum Iuli Octavanorum[37] colonia, quae Pacensis appellatur et Classica, amnis nomine[38] Argenteus, regio Oxubiorum[39] Ligaunorumque, super quos Suebri[40], Quariates, Adunicates. at in ora oppidum [41] Latinum Antipolis, regio Deciatium, amnis Varus, ex Alpium monte Caenia[42] profusus.
[43] In mediterraneo coloniae Arelate Sextanorum, Baeterrae [44] Septimanorum, Arausio Secundanorum, in agro Cavarum Valentia, Vienna Allobrogum. oppida Latina Aquae Sextiae Salluviorum[45], Avennio[46] Cavarum, Apta Iulia Vulgientium[47], Alebaece Reiorum[48] Apollinarium, Alba Helvorum, Augusta Tricastinorum[49], Anatilia[50], Aerea[51], Bormani[52], Comani[53], Cabellio, Carcasum Volcarum[54] Tectosagum, Cessero, Carbantorate[55] Meminorum , Caenicenses, Cambolectri qui Atlantici cognominantur ,
[56] Forum Voconi, Glanum Libii[57], Lutevani[58] qui et Foroneronienses, Nemausum Arecomicorum, Piscinae[59], Ruteni, Samnagenses[60], Tolosani Tectosagum Aquitaniae contermini, Tasgoduni[61], Tarusconienses[62], Vmbranici, Vocontiorum civitatis [63] foederatae duo capita Vasio et Lucus Augusti, oppida vero ignobilia XVIIII, sicut XXIIII Nemausiensibus[64] adtributa. adiecit formulae Galba Imperator ex Inalpinis Avanticos[65] atque Bodionticos[66], quorum oppidum Dinia. longitudinem provinciae[67] Narbonensis CCCLXX[68] p. Agrippa tradit, latitudinem CCXLVIII[69].