[1] Arsiae gens Liburnorum iungitur usque ad flumen Titium[2]. pars eius fuere Mentores, Himani[3], Encheleae[4], Bulini[5] et quos Callimachus Peucetios[6] appellat, nunc totum uno nomine Illyricum vocatur generatim. populorum pauca effatu digna aut facilia nomina. conventum Scardonitanum[7] petunt lapudes et Liburnorum civitates XIIII, ex quibus Lacinienses, Stulpinos[8], Burnistas, Olbonen-[9] ses nominare non pigeat. ius Italicum habent ex eo[10] conventu Alutae, Flanates, a quibus sinus nominatur, Lopsi, Varvarini[11] inmunesque Asseriates[12], et ex insulis Fertinates[13], curictae[14].
[15] cetero per oram oppida a Nesactio[16] Alvona, Flanona[17], Tarsatica, Senia, Lopsica, Ortoplinia[18], Vegium[19], Argyruntum[20], Corinium, Aenona, civitas Pasini[21], flumen Telavium[22], quo[23] finitur Iapudia. insulae eius sinus cum oppidis praeter supra significatas Absortium[24], Arba, Crexi[25], Gissa[26], Portunata[27] . rursus in continente colonia lader[28], quae a Pola CLX abest, inde XXX Colentum insula, XLIII[29] ostium Titii[30] fluminis.