[1] Summa quidem bonitatis natione[2] constat, ut supra diximus, pluribus modis. aliubi enim favi cera[3] spectabiles [4] tabiles gignuntur, ut in Sicilia, Paelignis, aliubi copia mellis, ut in Creta, Cypro, Africa, aliubi magnitudine, ut in septentrionalibus , viso iam in Germania octo pedum longitudinis favo in cava parte nigro[5].
[6] in quocumque tamen tractu terna sunt genera mellis. vernum ex[7] floribus constructo favo, quod ideo vocatur anthinum. hoc quidam attingi vetant, ut largo alimento valida exeat suboles. alii ex nullo minus[8] apibus relinquunt, quoniam magna sequatur ubertas magnorum siderum exortu, praeterea solstitio[9], cum thymum[10] et uva florere incipiunt, praecipua cellarum materia.
[11] est autem in eximendis favis necessaria dispensatio, quoniam inopia cibi desperant moriunturque aut diffugiunt, contra copia ignaviam adfert, ac iam melle, non erithace, pascuntur. ergo[12] diligentiores ex hac vindemia XV[13] partem apibus relinquunt. dies status inchoandae[14], ut quadam lege naturae, si scire aut observare homines vellent[15], tricensimus ab educto examine, fereque Maio mense includitur haec vindemia.
[18] namque ab exortu[19] sideris cuiuscumque, sed nobilium maxime, aut caelestis arcus, si non sequantur imbres, sed ros tepescat solis radiis, medicamenta , non mella, gignuntur, oculis, ulceribus internisque visceribus dona caelestia. quod si servetur hoc sirio exoriente casuque congruat in eundem diem, ut saepe, Veneris aut lovis Mercurive exortus, non alia suavitas[20] visque[21] mortalium malis a morte revocandis[22] quam divini nectaris fiat.