[1][2] Avium[3] aliae digitatae[4], aliae palmipedes, aliae[5] inter utrumque, divisis digitis adiecta latitudine. sed omnibus quaterni digiti, tres in priore parte, unus a calce. hic deest quibusdam longa crura habentibus. iynx[6] sola utrimque binos habet; eadem linguam serpentium similem in magnam longitudinem porrigit[7]; collum[8] circumagit in aversam[9] se[10]; ungues ei grandes ceu graculis.
[11] avium[12] quibusdam gravioribus in cruribus additi radii, nulli[13] uncos habentium [14] ungues[15]. longipedes porrectis ad caudam cruribus volant; quibus breves[16], contractis ad medium. qui negant volucrem ullam sine pedibus esse, confirmant et apodas habere, docent[17] et drepanin[18], quae ex his[19] rarissime apparet[20]. — Visae iam[21] et serpentes anserinis pedibus.—