[1] Apud Romanos quoque honos[2] mature[3] huic arti[4] contigit, siquidem cognomina ex ea[5] Pictorum traxerunt Fabii[6] clarissimae gentis[7], princepsque eius cognominis ipse aedem[8] Salutis pinxit anno urbis conditae CCCCL, quae pictura duravit ad nostram memoriam aede ea[9] Claudi principatu exusta. proxime celebrata est in foro boario aede[10] Herculis Pacui[11] poetae pictura. Enni sorore genitus hic fuit clarioremque[12] artem eam Romae fecit gloria scaenae [13].
postea non est spectata honestis manibus, nisi forte quis Turpilium[14] equitem Romanum e Venetia nostrae aetatis velit[15] referre[16], pulchris eius operibus hodieque Veronae exstantibus . laeva is manu pinxit, quod de nullo[17] ante memoratur [18]. parvis[19] gloriabatur tabellis extinctus nuper in longa senecta[20] Titedius[21] Labeo[22] praetorius, etiam proconsulatu provinciae Narbonensis functus[23], sed ea re[24] inrisa[25] etiam[26] contumeliae[27] erat.
[28] fuit[29] et principum[30] virorum[31] non omittendum [32] de pictura celebre consilium, cum[33] Q. Pedius, nepos[34] Q. Pedii[35] consularis[36] triumphalisque et a[37] Caesare dictatore[38] coheredis[39] Augusto dati, natura[40] mutus[41] esset. in eo[42] Messala [43] orator, ex cuius familia pueri avia fuerat[44], picturam docendum[45] censuit, idque etiam divus Augustus comprobavit [46]; puer magni profectus in ea arte obiit[47].
[48] dignatio autem praecipua Romae increvit, ut existimo, a M'[49]. Valerio Maximo Messala, qui[50] princeps tabulam[51] [picturam[52]] proelii, quo Carthaginienses et Hieronem[53] in Sicilia[54] vicerat[55], proposuit in latere curiae Hostiliae anno ab urbe condita ccccxc[56]. fecit hoc idem[57] et[58] L.[59] Scipio tabulamque victoriae suae Asiaticae in Capitolio posuit, idque aegre[60] tulisse fratrem [61] Africanum tradunt, haut[62] inmerito, quando filius eius illo[63] proelio captus fuerat.
[64] non dissimilem[65] offensionem et Aemiliani[66] subiit[67] L. Hostilius[68] Mancinus[69], qui primus Carthaginem inruperat, situm[70] eius oppugnationesque[71] depictas proponendo in foro et ipse adsistens[72] populo spectanti[73] singula enarrando[74], qua comitate proximis[75] comitiis[76] consulatum adeptus[77] est. habuit et[78] scaena ludis Claudii Pulchri magnam admirationem picturae[79], cum ad tegularum similitudinem corvi[80] decepti imagine[81] advolarent[82].
[83] Tabulis autem externis auctoritatem Romae publice fecit primus omnium L. Mummius, cui cognomen[84] Achaici[85] victoria dedit. namque cum[86] in praeda vendenda rex Attalus [87] $X$ |VI|[88] emisset tabulam Aristidis[89], Liberum patrem, pretium [90] miratus suspicatusque aliquid in ea virtutis, quod ipse nesciret, revocavit tabulam, Attalo multum querente, et in Cereris delubro posuit. quam primam[91] arbitror picturam externam Romae publicatam, deinde video et in foro positas volgo.
[92] hinc enim ille Crassi oratoris lepos[93] agentis[94] sub Veteribus; cum testis[95] compellatus instaret: dic ergo, Crasse, qualem me noris[96]? talem, inquit[97], ostendens[98] in tabula[99] inficetissime[100] Gallum exerentem[101] linguam. in foro fruit et illa pastoris senis[102] cum baculo[103], de qua Teutonorum[104] legatus respondit interrogatus, quantine[105] eum aestimaret, donari sibi nolle[106] talem vivum[107] verumque.
[108] sed praecipuam auctoritatem publice[109] tabulis fecit Caesar dictator[110] Aiace et Media[111] ante Veneris Genetricis[112] aedem dicatis, post eum M. Agrippa, vir rusticitati propior[113] quam deliciis. exstat certe eius oratio magnifica et maximo civium digna de tabulis omnibus signisque publicandis, quod fieri[114] satius[115] fuisset quam in villarum exilia pelli. verum eadem[116] illa torvitas tabulas duas Aiacis et Veneris mercata est a Cyzicenis [117] HS |XI|[118]. in thermarum quoque calidissima parte marmoribus incluserat parvas tabellas, paulo ante, cum reficerentur[119], sublatas.
[120] super omnes[121] divus Augustus in foro suo celeberrima in parte posuit tabulas[122] duas, quae Belli faciem pictam habent[123] et Triumphum, item[124] Castores[125][126] ac[127][128] Victoriam. posuit et quas dicemus sub artificum mentione in templo Caesaris patris. idem in curia[129] quoque, quam[130] in comitio[131] consecrabat, duas tabulas inpressit parieti. Nemean sedentem supra leonem, palmigeram ipsam, adstante [132] cum baculo sene[133], cuius supra caput tabella[134] bigae[135] dependet, Nicias scripsit[136] se inussisse[137]; tali enim usus est verbo.
alterius tabulae admiratio est puberem filium seni patri[138] similem esse aetatis[139] salva differentia, supervolante[140] aquila[141] draconem[142] complexa[143]; Philochares[144] hoc suum opus esse testatus est, inmensa[145], vel unam si[146] tantum hanc tabulam aliquis[147] aestimet, potentia[148] artis, cum propter Philocharen[149] ignobilissimos[150] alioqui[151] Glaucionem filiumque eius Aristippum senatus populi[152] Romani[153] tot[154] saeculis spectet! posuit et[155] Tiberius Caesar, minime comis imperator, in templo ipsius Augusti quas mox indicabimus. hactenus [156] dictum sit[157] de dignitate[158] artis morientis.