[1]Certum est gigni[2] in[3] insulis septentrionalis oceani[4] et ab Germanis appellari glaesum[5], itaque et ab[6] nostris ob id unam insularum Glaesariam[7] appellatam, Germanico Caesare res ibi gerente classibus[8], Austeraviam[9] a[10] barbaris dictam. nascitur autem defluente medulla pinei generis arboribus, ut cummis[11] in cerasis[12], resina in[13] pinis[14] erumpit umoris[15] abundantia. densatur[16] rigore vel tempore[17] ac mari[18], cum ipsum[19] intumescens aestus rapuit ex insulis, certa[20] in litora[21] expellitur, ita volubile, ut pendere videatur atque non[22] sidere in vado[23].
[24] arboris[25] sucum esse etiam[26] prisci nostri credidere, ob id sucinum appellantes. pinei[27] autem generis[28] arboris[29] esse indicio est pineus in adtritu[30] odor et quod accensum[31] taedae modo ac nidore flagrat[32][33]. adfertur [34] a[35] Germanis in Pannoniam[36] maxime[37] provinciam[38], et inde Veneti[39] primum, quos[40] Enetos[41] Graeci[42] vocaverunt[43], famam rei[44] fecere proximique[45] Pannoniae et agentes[46] circa mare Hadriaticum.
[47] Pado vero adnexa[48] fabula[49] est evidente[50] causa, hodieque Transpadanorum[51] agrestibus feminis monilium vice sucina gestantibus, maxime decoris gratia, sed et medicinae; creditur quippe tonsillis[52] resistere et faucium vitiis, varie[53] genere[54] aquarum iuxta Alpis[55] infestante guttura hominum[56].
[57] DC M p[58]. fere[59] a[60] Carnunto Pannoniae abesse[61] litus id[62] Germaniae, ex quo invehitur, percognitum nuper[63], vivitque[64] eques[65] R[66]. ad id comparandum[67] missus ab[68] Iuliano curante gladiatorium[69] munus Neronis principis. qui[70] et commercia ea[71] et litora peragravit, tanta copia invecta , ut retia coercendis[72] feris[73] podium[74] protegentia[75] sucinis[76] nodarentur, harena[77] vero et libitina[78] totusque[79] unius diei apparatus in variatione pompae[80] singulorum dierum[81] esset e[82] sucino.
[83] maximum pondus is glaebae attulit XIII librarum . nasci[84] et in India certum est. Archelaus, qui regnavit in Cappadocia, illinc[85] pineo[86] cortice inhaerente tradit advehi rude polirique adipe suis[87] lactentis[88] incoctum. liquidum id[89] primo destillare argumento sunt[90] quaedam intus[91][92][93] tralucentia, ut formicae culicesque[94] et lacertae[95], quae[96] adhaesisse musteo[97][98] non est dubium et[99] inclusa[100] durescente[101] eodem remansisse[102].
[103] Genera eius plura sunt. ex iis[104] candida odoris praestantissimi[105], sed nec his nec cerinis[106] pretium. fulvis maior auctoritas. ex iis[107] etiamnum[108] amplius[109] tralucentibus[110], praeterquam si[111] nimio ardore[112] flagrent; imaginem[113] igneam in iis[114] esse, non ignem[115], placet. summa laus Falernis a vini[116] colore dictis, molli fulgore perspicuis[117] in quibus et[118] decocti mellis lenitas placeat.
[119][120] verum hoc quoque notum[121] fieri oportet, quocumque modo[122] libeat[123], ea tingui, haedorum sebo[124] et anchusae[125] radice, quippe iam[126] et conchylio inficiuntur . ceterum attritu digitorum accepta caloris[127] anima trahunt[128] in se paleas et folia[129] arida et philyras[130], ut magnes lapis ferrum. ramenta[131] quoque[132] eius[133] oleo addito[134] flagrant dilucidius[135] diutiusque quam lini[136] medulla.
[137] taxatio in deliciis tanta[138], ut hominis[139] quamvis parva effigies vivorum hominum vigentiumque pretia exsuperet[140], prorsus ut castigatio una non sit satis. in Corinthiis aes placet argento auroque mixtum[141], in caelatis ars et ingenia[142]; myrrhinorum et crystallinorum diximus gratiam; uniones[143] capite circumferuntur,[144] gemmae digitis; in omnibus denique aliis vitiis[145] aut ostentatio aut usus placet[146]: in sucinis sola[147] deliciarum [148] conscientia.
Domitius Nero in ceteris vitae suae portentis capillos quoque[149] Poppaeae coniugis suae[150] in[151] hoc nomen[152] adoptaverat[153] quodam etiam carmine sucinos[154] appellando , quoniam[155] nullis vitiis[156] desunt pretiosa nomina; ex eo tertius quidam hic[157] colos coepit expeti matronis[158].
Usus tamen aliquis[159] sucinorum invenitur in medicina, sed non ob hoc feninis placent[160]. infantibus adalligari amuleti ratione prodest.
[161] Callistratus prodesse[162] etiam[163] cuicumque[164] aetati contra lymphationes tradit et urinae difficultatibus potum adalligatumque. hic et differentiam novam fecit[165] appellando chryselectrum[166] quod[167] sit coloris[168] aurei et matutino gratissimi[169] aspectus[170], rapacissimum ignium, si[171] iuxta fuerint, celerrime ardescens. hoc collo adalligatum mederi febribus et morbis, tritum vero[172] cum melle ac rosaceo aurium vitiis et, si[173] cum melle Attico teratur[174], oculorum quoque obscuritati[175], stomachi etiam vitiis vel per se farina eius sumpta[176] vel[177] cum mastiche[178] pota[179] ex aqua[180].—Sucina et gemmis, quae sunt[181] tralucidae, adulterandis magnum habent[182] locum, maxime amethystis[183], cum tamen[184] omni, ut diximus, colore tinguantur[185].
[186] De lyncurio[187] proxime dici cogit auctorum pertinacia , quippe, etiamsi non electrum id[188], tamen gemmam[189] esse contendunt[190], fieri autem[191] ex urina quidem[192] lyncis, sed et genere[193] terrae[194], protinus[195] eo animali[196] urinam[197] operiente[198], quoniam invideat homini[199], ibique lapidescere[200]. esse autem, qualem in[201] sucinis,
[202] colorem igneum[203], scalpique[204] nec folia tantum[205] aut[206] stramenta ad se rapere[207], sed aeris etiam ac[208] ferri lamnas, quod[209] Diocli[210] cuidam[211] Theophrastus quoque [212] credit. ego[213] falsum id totum arbitror nec visam[214] in aevo nostro gemmam ullam ea appellatione. falsum[215] et quod de medicina simul proditur, calculos vesicae poto eo elidi et morbo regio succurri[216], si ex vino bibatur aut spectetur[217] etiam.
Nunc gemmarum confessa genera dicemus ab[218] laudatissimis orsi, nec vero[219] id solum agemus, sed etiam[220] maiore[221] utilitate[222] vitae[223] coarguemus[224] Magorum infandam[225] vanitatem [226], quando vel plurima[227] illi prodidere de gemmis ab[228] medicinae blandissima specie ad[229] prodigia[230] transgressi.