[1] Fortitudo in quo maxime[2] exstiterit[3] inmensae quaestionis est, utique si poetica recipiatur fabulositas. Q[4]. Ennius T[5] . Caecilium[6] Teucrum[7] fratremque eius praecipue miratus propter eos sextum decimum adiecit annalem. L. Siccius[8] Dentatus, qui tribunus plebei[9] fuit Sp. Tarpeio A.[10] Aternio[11] cos. haud multo post exactos reges, vel numerosissima suffragia habet centiens viciens proeliatus, octiens ex provocatione victor, quadraginta quinque cicatricibus adverso corpore insignis, nulla in tergo.
[12] idem spolia cepit XXXIIII[13] , donatus hastis puris duodeviginti, phaleris[14] viginti quinque[15] , torquibus tribus[16] et octoginta, armillis CLX, coronis XXVI[17], in iis[18] civicis XIIII, aureis octo, muralibus[19], tribus, obsidionali una[20], fisco aeris, X[21] captivis et viginti simul bubus[22], imperatores novem ipsius maxime opera triumphantes secutus , praeterea (quod optimum in operibus eius reor) uno ex ducibus T. Romilio[23] ex consulatu ad populum convicto male[24] imperatae[25] rei militaris.
[26] Haut minora forent[27] Capitolini decora, ni perdidisset illa exitu vitae. ante decem et septem[28] annos bina ceperat spolia . primus omnium eques muralem[29] acceperat coronam, sex civicas, XXXVII dona, XXIII cicatrices adverso corpore exceperat [30], P. Servilium[31] magistrum equitum servaverat, ipse vulneratus umerum, femur[32] . super omnia Capitolium summamque rem[33] in eo solus a Gallis servaverat, si non regno suo servasset.
[34] Verum in his sunt quidem[35] virtutis opera magna, sed maiora fortunae. M. Sergio, ut equidem arbitror, nemo quemquam hominum iure praetulerit, licet pronepos Catilina gratiam nomini deroget. secundo stipendio dextram manum perdidit; stipendiis duobus ter et viciens vulneratus est, ob id neutra manu, neutro pede satis utilis, uno tantum salvus[36], plurimis postea stipendiis[37] debilis miles. bis ab Hannibale captus — neque enim cum quolibet hoste res fuit[38] —, bis vinculorum[39] eius profugus, in viginti mensibus nullo non die in catenis aut compedibus custoditus.
sinistra manu sola quater pugnavit, uno die[40] duobus equis insidente eo suffossis. dextram sibi ferream fecit eaque religata proeliatus Cremonam obsidione exemit, Placentiam tutatus est, duodena castra hostium in Gallia cepit, quae omnia ex oratione eius apparent habita cum in praetura[41] sacris arceretur a collegis ut debilis, quos[42] hic coronarum acervos constructurus [43] hoste mutato!