[1][2] mullum[3] LXXX librarum in mari Rubro captum Licinius Mucianus prodidit, quanti mercatura eum[4] luxuria suburbanis litoribus inventum?
Est[5] et haec natura, ut alii alibi pisces principatum optineant, coracinus in Aegypto, zaeus[6], idem faber appellatus, Gadibus, circa Ebusum salpa, obscenus alibi[7] et qui nusquam percoqui possit nisi ferula verberatus; in Aquitania salmo fluviatilis marinis omnibus praefertur.
[8] Piscium alii branchias[9] multiplices habent, alii simplices , alii duplices. his aquam emittunt acceptam ore[10]. senectutis indicium squamarum duritia, quae non sunt omnibus similes. duo lacus Italiae in radicibus Alpium Larius et Verbannus[11] appellantur, in quibus pisces omnibus annis vergiliarum ortu existunt squamis conspicui crebris atque praeacutis, clavorum caligarium effigie[12], nec amplius quam circa eum mensem[13] visuntur.