Venenatum mel diximus ubi nasceretur. auxilio est piscis aurata in cibo. vel si ex melle [1] sincero fastidium cruditasve, quae fit[2] gravissima, incidat testudinem circumcisis pedibus, capite, cauda[3] decoctam antidotum esse auctor est Pelops[4], scincum Apelles, quid[5] esset scincus diximus, saepius vero quantum vene [6] ficii[7] in menstruis mulierum.
[8] contra ea omnia auxiliatur[9],[10] ut diximus[11], mullus, item contra pastinacam[12] et scor [13] piones terrestres marinosque et dracones, phalangia[14] in[15] litus sumptusve in cibo, eiusdem recentis e capite[16] cinis contra omnia venena, privatim contra fungos. mala medio camenta inferri negant posse aut certe nocere stella marina volpino[17] sanguine inlita et adfixa[18] limini superiori aut clavo aereo ianuae.
[19] draconis marini[20] scorpionumque ictus carnibus earum inpositis, item araneorum morsus sanan tur. in summa contra omnia venena vel potu vel ictu ve morsu noxia sucus earum e[21] iure decoctarum[22] efficacissi mus habetur.
Sunt et servatis[23] piscibus[24] medicinae, salsamentorumque[25] cibus[26] prodest a serpente percussis et[27] contra bestiarum ictus[28] mero subinde hausto ita, ut per satiem[29] cibus vomitione reddatur,
peculiariter a chalcide[30], ceraste[31] aut quas sepas vocant aut elope[32], dipsade percussis. contra scorpionem largius sumi, sed non evomi, salsamenta prodest ita, ut sitis toleretur[33]; et[34] inponere plagis eadem convenit. contra crocodilorum quidem morsus non aliud[35] praesentius[36] habetur. privatim contra presteris[37] morsum sarda prodest. inponuntur salsamenta et contra canis rabiosi;
[44] Ranarum marinarum ex vino et aceto decoctarum sucus contra venena bibitur, et contra ranae rubetae venenum [45] et contra salamandras vel[46] e[47] fluviatilibus[48]; si[49] carnes edantur iusve decoctarum sorbeatur, prosunt et[50] contra leporem marinum et contra serpentes supra dictos[51], contra scorpiones ex vino.
Democritus quidem tradit, si quis extrahat[52] ranae viventi[53] linguam, nulla alia corporis parte adhaerente, ipsaque[54] dimissa in aquam inponat supra cordis palpitationem mulieri dormienti, quaecumque[55] interrogaverit , vera responsuram. addunt etiamnum alia Magi[56], quae si vera sint[57], multo utiliores vitae existumentur ranae quam leges; namque harundine transfixis[58] a natura per os[59] si surculus in menstruis defigatur[60] a[61] marito, adulterorum[62] taedium fieri.
[63] carnibus earum vel[64] in hamum[65] additis[66] praecipue purpuras[67] adlici certum est. iocur ranae geminum esse dicunt abicique[68] formicis oportere; eam partem, quam adpetant[69], contra venena omnia esse pro antidoto. sunt quae in vepribus tantum vivunt, ob id rubetarum nomine, ut diximus, quas Graeci φρύνους[70] vocant, grandissimae[71][72] cunctarum, geminis veluti cornibus, plenae veneficiorum. mira de iis[73] certatim tradunt auctores:
inlatis in populum silentium fieri; ossiculo, quod sit in dextro latere, in aquam ferventem deiecto refrigerari[74] vas nec[75] postea fervere nisi exempto, id inveniri[76] abiecta[77] rana[78] formicis carnibusque erosis[79], singula in oleum[80] addi[81]; esse[82] in sinistro latere quo deiecto[83] fervere videatur[84],
apocynon[85] vocari[86], canum impetus[87] eo cohiberi, amorem concitari et iurgia addito in potionem[88], venerem adalligato[89] stimulari[90], rursus e dextro[91] latere refrigerari ferventia[92]; hoc et quartanas sanari adalligato in pellicula agnina recenti aliasque febris, amorem inhiberi[93]. ex[94] isdem[95] his ranis lien[96] contra venena, quae fiant ex ipsis, auxiliatur, iocur[97] vero etiam efficacius.
[98] Est[99] colubra[100] in aqua vivens. huius adipem[101] et fel[102] habentes[103] qui crocodilos[104] venentur mire adiuvari dicunt, nihil contra belua audente[105], efficacius etiamnum, si herba potamogiton[106] misceatur.—Cancri fluviatiles[107] triti potique ex aqua recentes seu cinere adservato contra venena omnia prosunt, privatim contra scorpionum ictus cum lacte asinino[108], si[109] n sit, caprino aut quocumque; addi et vinum oportet.
[110] necant eos triti cum ocimo admoti[111]. eadem vis contra venenatorum omnium[112] morsus, privatim scytalen[113] et angues[114] et contra leporem marinum ac ranam rubetam. cinis eorum servatus prodest pavore potus periclitantibus ex canis[115] rabiosi morsu[116]. quidam adiciunt Gentianam et dant in vino, et si[117] iam pavor occupaverit, pastillos vino subactos devorandos[118] ita praecipiunt.
[119] decem vero cancris cum ocimi manipulo adligatis[120] omnes, qui ibi sint, scorpiones ad eum locum coituros Magi dicunt, et cum ocimo ipsos cineremve eorum percussis inponunt. minus in omnibus his marini[121] prosunt. Thrasyllus[122] auctor est nihil aeque adversari serpentibus quam cancros; sues percussas[123] hoc pabulo sibi mederi; cum sol sit in cancro, serpentes torqueri.
—Ictibus scorpionum carnes et fluviatilium coclearum resistunt crudae[124] vel coctae. quidam ob id salsas quoque adservant. inponunt[125] et plagis ipsis.—Coracini pisces Nilo quidem peculiares sunt, sed[126] nos haec omnibus terris demonstramus. carnes eorum adversus scorpiones valent inpositae.—Inter venena piscium sunt porci marini spinae in dorso, cruciatu magno laesorum. remedio est limus ex reliquiis[127] piscium eorum corporis[128].
[135] et pastinaca contra suum ictum[136] remedio est cinere suo ex aceto inlito vel alterius. cibi causa extrahi debet ex dorso eius quidquid croco simile est[137] caputque totum; et hanc[138] autem et omnia testacea modice colluunt[139] cibis, quia saporis gratia perit. e lepore marino veneficium[140] restingunt [141] poti hippocampi. contra dorycnium echini[142] maxime prosunt, et iis[143], qui sucum carpathi[144] biberint, praecipue e[145] iure sumpti[146]. et cancri marini decocti ius[147] contra dorycnium efficax habetur, peculiariter vero contra leporis marini venena.