[1] Cucumin silvestrem esse diximus, multo[2] infra [3] magnitudinem sativi[4]. ex eo fit medicamentum, quod vocatur § quib; Q. § elaterium[5], suco expresso[6] semini[7], cuius causa nisi maturius [8] incidatur[9], semen exilit oculorum etiam periculo. servatur autem decerptus una nocte, postero die inciditur harundine, semenque[10] cinere conditur[11] ad coercendam[12] suci abundantiam, qui expressus suscipitur aqua caelesti atque subsidit, deinde sole cogitur in pastillos ad magnos mortalium usus, obscuritates et vitia oculorum[13], genarum ulcera.
[14]tradunt hoc suco tactis radicibus vitium non attingi uvas ab avibus. radix autem ex aceto cocta podagris[15] inlinitur sucoque dentium dolori medetur, arida cum resina inpetiginem et scabiem quaeque[16] psoram et lichenas vocant, parotidas, panos sanat et cicatricibus colorem reddit, et foliorum sucus auribus surdis cum aceto instillatur.
[17] Elaterio tempestivus[18] est autumno, nec ullum ex medicamentis longiore[19] aevo[20] durat. incipit a trimatu. si quis recentiore uti velit, pastillos in novo fictili igni lento in aceto domet. melius quo vetustius, fuitque iam[21] cc annis servatum, ut[22] auctor est Theophrastus, et usque[23] ad quinquagesimum[24] lucernarum lumina[25] extinguit. hoc enim veri experimentum est, si admotum, priusquam extinguat, scintillare sursum ac deorsum cogat.
pallidum ac leve herbaceo ac scabro melius ac leniter amarum.
Putant conceptus adiuvari adalligato semine, si terram non adtigerit, partus vero, si in arietis lana alligatum inscientis lumbis fuerit, ita ut protinus ab enixu[26] rapiatur extra domum.
[35] aliqui etiam ab[36] scorpione[37] cucumim vocant, efficacissimo[38] contra scorpionum[39][40] ictus[41] et semine et elaterio. est[42] ad purgandam[43] utrimque[44] alvum[45] modus pro portione virium ab dimidio obolo ad solidum; copiosius necat. sic et contra phthiriasim bibitur et hydropicis. inlitum anginas et arterias cum melle aut[46] oleo vetere sanat.