hine civicae coronae, militum virtutis insigne clarissimum, iam pridem vero et clementiae imperatorum, postquam civilium bellorum profano meritum coepit videri civem non occidere. cedunt his murales vallaresque et aureae, quamquam pretio antecedentes , cedunt et rostratae, quamvis in duobus maxime ad hoc aevi celebres, M. Varrone e piraticis bellis dante Magno Pompeio, itemque[1] M. Agrippa tribuente Caesare e Siculis, quae et ipsa piratica fuere.
antea rostra navium tribunali[2] praefixa fori decus erant, veluti p. R. ipsi corona inposita. postquam vero tribuniciis seditionibus calcari ac pollui coepere, postquam vires ex publico in privatum agi[3] singulisque civium quaeri et sacrosancti[4] omnia profana facere, tum a pedibus eorum subiere[5] in capita civium rostra. dedit hanc Augustus coronam Agrippae, sed civicam a genere humano accepit ipse.
novissime et in sacris certaminibus usurpatae, in quibus hodieque non victori dantur[10], sed patriam ab eo coronari pronuntiatur; inde natum ut et triumphaturis conferrentur in templis dicandae, mox ut et ludis darentur. longum est nec instituti[11] operis[12] disserere , quis quamque Romanorum primus acceperit; neque enim alias noverant quam bellicas. quod certum est, uni gentium huic plura sunt genera quam cunctis.
Romulus frondea coronavit Hostum Hostilium, quod Fidenam primus inrupisset. avus hic Tulli Hostilii regis fuit. P. Decium patrem tribunum militum frondea donavit exercitus ab eo servatus imperatore Cornelio Cosso cos. Samnitium bello. civica iligna[13] primo fuit, postea magis placuit ex aesculo Iovi sacra[14], variatumque[15] et cum quercu est ac data ubique quae fuerat, custodito tantum[16] honore glandis.
[17] additae leges artae et ideo superbae quasque conferre libeat cum illa Graecorum summa, quae sub ipso love datur cuique muros patria gaudens rumpit: civem[18] servare, hostem occidere, utque[19] eum locum, in quo sit actum, hostis optineat eo die, ut servatus fateatur— alias testes nihil prosunt—, ut civis[20] fuerit.
auxilia quamvis rege servato decus non dant, nec crescit honos idem imperatore conservato, quoniam conditores in quocumque cive[21] summum esse voluere. accepta licet uti perpetuo. ludis[22] ineunti[23] semper adsurgi etiam ab senatu in more est, sedendi ius in proximo senatui, vacatio[24] munerum[25] omnium ipsi patrique et avo paterno.
XIII eas accepit Siccius Dentatus, ut retulimus suo loco, VI Capitolinus, is quidem[26] et de duce Servilio. Africanus de patre accipere noluit apud Trebiam. o mores aeternos, qui tanta opera honore solo donaverint et, cum reliquas coronas auro commendarent , salutem civis[27] in pretio esse noluerint, clare[28] professi ne[29] servari quidem hominem fas esse lucri causa!