10.14.37[1] cliviam[2] quoque avem ab antiquis nominatam animadverto ignorari — quidam clamatoriam dicunt, Labeo prohibitoriam —, et apud Nigidium super[3] appellatur[4] avis, quae aquilarum ova frangat.