[1] Clarissima[2] herbarum est Homero teste[3] quam vocari a[4] dis putat moly, et inventionem eius Mercurio adsignat contraque[5] summa veneficia demonstrationem. nasci eam hodie circa Pheneum[6] et in Cyllene Arcadiae tradunt specie illa Homerica, radice rotunda nigraque, magnitudine cepae, folio scillae, effodi[7] autem non[8] difficulter.
Graeci auctores florem eius luteum pinxere[9], cum Homerus candidum scripserit. inveni e peritis herbarum medicis qui et in Italia nasci eam diceret adferrique[10]e[11] Campania [12]autumni[13] aliquot[14] diebus, effossam inter difficultates[15] saxeas, radicis[16] xxx pedes longae ac ne sic quidem solidae, sed abruptae[17].
[24] Vetustissima inventu Paeonia est nomenque auctoris retinet, quam quidam pentorobon[25] appellant, alii glycysiden[26]. nam[27] haec quoque difficultas est, quod eadem aliter alibi nuncupatur[28]. nascitur opacis montibus, caule inter[29] folia digitorum[30] IIII, ferente in cacumine veluti Graecas nuces II aut[31] v. inest his[32] semen copiosum, rubrum nigrum[33] - que. haec medetur et Faunorum in quiete ludibriis. praecipiunt eruere noctu, quoniam, si picus Martius videat, tuendo[34] in oculos impetum faciat.
[35] Panaces ipso nomine omnium morborum remedia promittit, numerosum et dis inventoribus adscrlptum[36]. unum quippe Asclepion cognominatur, a quo is[37] filiam Panaciam[38] appellavit. sucus est[39] coactus[40] ferulae qualem diximus, radice[41] multi corticis et salsi. hac evolsa scrobem[42] repleri vario genere frugum religio est ac terrae piamentum[43].
[44] ubi et quonam[45] fieret[46] modo aut[47] quale maxime probaretur, inter peregrina docuimus. id, quod e[48] Macedonia[49] adfertur, bucolicon[50] vocant armentariis[51] sponte erumpentem[52] sucum excipientibus ; hoc celerrime[53] evanescit[54]. et in aliis autem generibus inprobatur[55] maxime nigrum ac[56] molle; id enim argumento est cera adulterati[57].
[58] — Alterum genus Heracleon vocant et ab Hercule inventum tradunt, alii origanum Heracleoticum[59] aut[60] silvestre, quoniam est origano simile, radice inutili, de quo origano diximus.—[61] Tertium[62] panaces[63] Chironium[64] cognominatur ab inventore . folium eius simile lapatho, maius tamen et hirsutius, flos aureus, radix parva. nascitur pinguibus locis. huius flos efficacissimus, eoque amplius quam supra dicta prodest.
[65] — Quartum[66] [genus] palaces[67], ab eodem Chirone repertum , centaurion cognominatur, sed et Pharnaceon[68], in controversia[69][70] inventionis a Pharnace[71] rege deductum. seritur[72] hoc[73], longioribus[74] quam cetera follis[75] et serratis. radix odorata in umbra siccatur vinoque gra???m adicit. alia[76] eius[77] genera duo fecere aliqui[78], levis[79] folii[80], alterum tenuius[81].
[82] Heracleon siderion et ipsum ab Hercule inventum est[83], caule tenui, digitorum IIII altitudine, flore puniceo, foliis [84] coriandri. iuxta lacus et amnes invenitur omniaque vulnera ferro inlata efficacissime sanat.
Est Chironis inventum ampelos[85], quae vocatur Chironia, de qua diximus inter vites, sicuti de herba,[86] cuius inventio adsignatur Minervae.
[87][88][89] Herculi[90] eam quoque adscribunt, quae Apollinaris aut[91] a rabie aliis[92] altercum[93], apud Graecos vero hyoscyamos appellatur. plura eius genera: unum nigro semine, floribus[94] paene purpureis, spinosum calice[95], nascitur in Galatia; vulgare autem candidius est et fruticosius, altius[96] papavere; tertii semen irionis[97] semini[98] simile est[99], omnia insaniam gignentia capitisque vertigines.
quartum genus molle, lanuginosum , pinguius[100] ceteris, candidi[101] seminis, in maritimis nascens. hoc recepere[102] medici, item rufi seminis; nonnumquam autem candidum rufescit, si non ematuruit[103], inprobaturque . et alioqui[104] nulla[105] nisi cum inaruit legitur. natura vini, ideo[106] mentem caputque infestans. usus seminis et per[107] se et suco expresso. exprimitur separatim et caulibus [108] foliisque. utuntur et radice, temeraria in totum, ut arbitror, medicina.
[109] quippe etiam foliis constat mentem corrumpi, si plura quam[110] IIII bibant[111] ; .... etiam antiqui in vino, febrim[112] depelli arbitrantes[113]. oleum fit ex semine, ut diximus, quod ipsum auribus infusum temptat mentem,[114] mireque, ut contra venenum, remedia prodidere iis[115], qui[116] id bibissent, et ipsum pro remediis, adeo nullo omnia experiendi fine[117], ut cogant[118] etiam venena prodesse.