[1] Verum[2] clupeos[3] in sacro vel publico dicare privatim primus instituit, ut reperio, Appius Claudius [qui[4] consul cum P. Servilio fuit anno urbis CCLVIIII]. posuit enim in Bellonae aede maiores suos, placuitque in excelso spectari in titulos honorum legi, decora res, utique si liberum[5] turba[6] parvulis[7] imaginibus ceu nidum aliquem subolis pariter ostendat[8], quales clupeos nemo non gaudens favensque aspicit.
[9] post eum M. Aemilius collega in consulatu Quinti[10] Lutatii[11] non in basilica modo Aemilia, verum et domi suae posuit, id quoque Martio exemplo. scutis enim, qualibus apud Troiam[12] pugnatum est, continebantur imagines, unde et nomen habuere[13] clupeorum , non, ut perversa grammaticorum suptilitas voluit, a cluendo. origo plena[14] virtutis, faciem reddi in scuto cuiusque[15], qui fuerit usus illo.
[16] Poeni ex[17] auro factitavere et clupeos et imagines secumque vexere. in castris[18] certe captis[19] talem Hasdrubalis invenit Marcius, Scipionum in Hispania[20] ultor, isque[21] clupeus supra fores Capitolinae aedis usque ad incendium primum fuit. maiorum[22] quidem nostrorum [23] tanta securitas in ea re[24] adnotatur, ut L. Manlio[25], Q[26]. Fulvio[27] cos. anno urbis DLXXV M. Aufidius tutelae Capitolio [28] redemptor docuerit patres argenteos esse clupeos, qui pro aereis[29] per aliquot[30] iam lustra adsignabantur.
[31] De picturae initiis incerta[32] nec instituti operis quaestio est. Aegyptii sex milibus annorum aput ipsos inventam, priusquam in Graeciam transiret[33], adfirmant, vana praedicatione, ut palam est; Graeci autem alii Sicyone , alii aput Corinthios repertam, omnes umbra hominis lineis[34] circumducta[35], itaque primam talem, secundam singulis coloribus et monochromaton[36] dictam[37], postquam operosior[38] inventa erat, duratque talis etiam nunc[39].
[40][41] inventam [42] liniarem[43] a Philocle[44] Aegyptio[45] vel Cleanthe[46] Corinthio [47] primi exercuere[48] Aridices[49] Corinthius et[50] Telephanes[51] Sicyonius, sine ullo etiamnum[52] hi colore, iam tamen spargentes linias intus. ideo et quos pinxere[53] adscribere institutum . primus inlevit[54] eas[55] colore[56] testae[57], ut ferunt[58], tritae[59] Ecphantus[60] Corinthius. hunc[61] eodem[62] nomine[63] alium fuisse quam[64] tradit Cornelius Nepos secutum in Italiam[65] Damaratum [66], Tarquinii Prisci regis Romani patrem, fugientem a Corintho tyranni iniurias Cypseli, mox docebimus. [67]
[68] Iam enim[69] absoluta erat pictura etiam in Italia. exstant certe hodieque antiquiores[70] urbe picturae Ardeae in aedibus[71] sacris, quibus equidem[72] nullas aeque[73] miror[74], tam longo aevo durantes[75] in orbitate tecti veluti[76] recentes[77]. similiter Lanivi[78], ubi Atalante et Helena comminus pictae sunt nudae ab eodem artifice, utraque excellentissima forma, sed altera[79] ut virgo, ne ruinis[80] quidem templi[81] concussae .
[82] Gains[83] princeps[84] tollere eas conatus est libidine[85] accensus, si tectorii[86] natura permisisset. durant[87] et Caere antiquiores et ipsae[88], fatebiturque[89] quisquis eas diligenter aestimaverit nullam[90] artium celerius consummatam[91], cum Iliacis[92] temporibus non fuisse eam appareat[93].