Non erat apud antiquos numerus ultra centum [1] milia; itaque et hodie multiplicantur[2] haec, ut decies[3] centena[4] aut saepius dicantur. faenus hoc fecit nummusque percussus, et sic quoque aes alienum etiam nunc[5] appellatur[6]. postea Divites cognominati, dummodo notum sit eum, qui primus[7] hoc cognomen acceperit, decoxisse creditoribus suis.
[8] ex eadem gente M[9]. Crassus negabat locupletem esse nisi[10] qui reditu annuo legionem tueri posset. in agris[11] Es |MM|[12] possedit Quiritium post Sullam[13] divitissimus[14], nec fuit satis nisi totum Parthorum usurpasset [15] aurum; atque ut[16] memoriam[17] quidem opum[18] occupaverit [19]—iuvat enim insectari[20] inexplebilem istam habendi cupidinem—: multos postea cognovimus servitute liberatos opulentiores[21], pariterque tres Claudii principatu[22] paulo ante[23] Callistum[24], Pallantem[25], Narcissum.
atque ut[26] hi[27] omittantur [28], tamquam adhuc rerum potiantur, C. Asinio Gallo C[29][30]. Marcio[31] Censorino cos. a. d. VI Kal[32]. Febr. C. Caecilius[33] C. l[34]. Isidorus testamento suo edixit, quamvis multa bello civili perdidisset, tamen relinquere[35] servorum[36]IIII[37] CXVI, iuga boum[38]III DC, reliqui pecoris CCLVII, in numerato HS[39] |DC|[40], funerari se iussit HS |X|[41].
congerant[42] excedentes[43] numerum opes, quota tamen portio erunt Ptotemaei[44], quem Varro tradit Pompeio res gerente circa Iudaeam octona milia equitum sua pecunia toleravisse, mille convivas totidem aureis potoriis[45], mutantem ea[46] vasa cum ferculis[47], saginasse ! quota vero ille[48] ipse—neque enim de regibus loquor—portio fuerit Pythis[49] Bithyni,
[50] qui[51] platanum auream vitemque nobiles illas[52] Dario regi donavit, Xerxis copias, hoc est[53] |VII|[54]LXXXVIII[55] hominum[56], excepit epulo, stipendium quinque[57] mensum[58] frumentumque pollicitus, ut e quinque liberis in dilectu[59] senectuti[60] suae unus saltem concederetur! hunc quoque ipsum aliquis comparet Croeso[61] regi! quae, malum, amentia est id in vita cupere, quod aut[62][63] et servis contigerit aut ne[64] in regibus quidem invenerit finem!
[65] Populus R. stipem spargere coepit Sp[66]. Postumio Q[67]. Marcio[68] cos.; tanta abundantia[69] pecuniae[70] erat, ut earn conferret[71] L. Scipioni, ex qua[72] is[73] ludos fecit. nam quod Agrippae Menenio sextantes aeris in funus contulit, honoris id necessitatisque propter paupertatem Agrippae, non largitionis esse duxerim[74].