[1] Praecipua magnitudine thynni[2]. invenimus [3][4] talenta XV pependisse, eiusdem caudae latitudinem duo cubita et palmum. fiunt[5] et in quibusdam amnium[6] haut minores , silurus in Nilo, isox[7] in Rheno, attilus in Pado, inertia pinguescens ad mille aliquando libras, catenato captus hamo nec nisi boum iugis extractus. atque[8] hunc minimus, appellatus clupea[9], venam quandam eius in faucibus mira cupidine appetens morsu exanimat.
[10] silurus grassatur, ubicumque est, omne animal appetens, equos innatantes[11] saepe de- [12] mergens. praecipue in Moeno Germaniae[13] amne protelis boum et in Danuvio[14] marris[15] extrahitur, porculo marino simillimus . et in Borysthene memoratur praecipua magnitudo , nullis ossibus spinisve intersitis, carne praedulci.
[16] in Gange Indiae platanistas vocant, rostro delphini et cauda[17], magnitudine autem XVI[18] cubitorum. in eodem esse Statius Sebosus haut modico miraculo adfert vermes, branchiis binis sex[19] cubitorum, caeruleos, qui nomen a facie traxerunt. his tantas esse vires, ut elephantos ad potus[20] venientes mordicus comprehensa manu eorum abstrahant.
[21] Thynni mares sub ventre non habent pinnam. intrant e magno mari Pontum verno tempore gregatim, nec alibi fetificant. cordyla[22] appellatur[23] partus, qui fetas redeuntes in mare autumno comitatur; limosae[24] vero[25] aut[26] e luto pelam ydes[27] incipiunt vocari et, cum annuum[28] excessere tempus, thynni.
[29] hi membratim caesi cervice et abdomine commendantur atque clidio, recenti dumtaxat et tum quoque gravi ructu[30]. cetera parte plenis pulpamentis sale adservantur. melandrya[31] vocantur quercus assulis similia. vilissima ex his quae caudae proxima, quia pingui carent, probatissima quae faucibus. at in alio pisce circa caudam exercitatissima[32]. pelamydes in apolectos[33] particulatimque consectae in genera cybiorum[34] dispertiuntur.
[35] Piscium genus omne praecipua celeritate adolescit, 49 maxime in Ponto. causa multitudo amnium dulces inferentium aquas. amiam vocant cuius incrementum singulis diebus intellegitur. cum thynnis haec[36] et pelamydes in Pontum ad dulciora pabula intrant gregatim suis quaeque ducibus, et primi omnium scombri, quibus est[37] in aqua sulpureus[38] color [39], extra qui ceteris. Hispaniae cetarias hi replent, thynnis non commeantibus.
[40] Sed in Pontum nulla intrat bestia piscibus malefica praeter vitulos et parvos delphinos. thynni dextera ripa[41] intrant, exeunt laeva. id accidere existimatur, quia dextro oculo plus cernant, utroque natura hebeti. est in euripo Thracii[42] Bospori[43], quo Propontis Euxino iungitur, in ipsis Europam Asiamque separantis[44] freti angustiis saxum miri candoris, a vado ad summa perlucens, iuxta Calchedonem[45] in iatere Asiae. huius aspectu repente territi semper adversum [46] Byzantii promunturium, ex ea causa appellatum Aurei Cornus, praecipiti petunt agmine.
[47] itaque omnis captura Byzantii est, magna Calchedonis penuria, M[48] passibus medii interfluentis euripi. opperiuntur[49] autem aquilonis flatum[50] , ut secundo fluctu exeant e Ponto, nec nisi[51] intrantes portum[52] Byzantium[53] capiuntur. bruma non vagantur; ubicumque [54] deprehensi, usque ad aequinoctium ibi hibernant. iidem saepe navigia velis euntia comitantes mira quadam dulcedine per aliquot horarum spatia et passuum milia a gubernaculis spectantur, ne tridente quidem in eos saepius iacto territi. quidam eos, qui hoc e thynnis faciant, pompilos [55] vocant.
[56] multi in Propontide aestivant[57] , Pontum non intrant; item soleae[58] , cum rhombi[59] intrent, nec saepia est, cum lolligo reperiatur[60]; saxatilium turdus et merula desunt, sicut conchylia, cum ostreae abundent. omnia autem hibernant in Aegaeo. intrantium Pontum soli non remeant trichiae — Graecis enim[61] plerisque nominibus uti par erit, quando aliis atque aliis eosdem[62] diversi appellavere tractus—,
sed hi soli in[63] Histrum [mare] subeunt et ex eo subterraneis eius venis in IIadriaticum mare[64] defluunt, itaque et[65] illic descendentes nec umquam subeuntes e mari visuntur.
Thynnorum captura est a vergiliarum exortu ad arcturi occasum. reliquo tempore hiberno latent in gurgitibus imis, nisi tepore[66] aliquo evocati aut pleniluniis. pinguescunt et in tantum, ut dehiscant. vita longissima iis[67] bienni[68].
[69] Animal[70] est parvum scorpionis effigie, aranei magnitudine . hoc se et thynno[71] et ei qui gladius vocatur, crebro delphini magnitudinem[72] excedenti, sub pinna adfigit[73] aculeo tantoque infestat dolore, ut in[74] naves saepenumero exiliant. quod et alias faciunt aliorum vim[75] timentes mugiles maxime, tam praecipuae velocitatis, ut transversa navigia interim superiaciant[76] .