[1] Nec Diomedias praeteribo aves. Iuba[2] cataractas vocat, et[3][4] eis esse dentes oculosque igneo colore cetero candidis[5] tradens. duos semper his duces: alterum ducere agmen, alterum cogere. scrobes excavare rostro, inde crate consternere et operire terra quae ante fuerit egesta; in his fetificare. fores binas omnium scrobibus: orientem spectare quibus exeant in pascua, occasum quibus redeant. alvum exoneraturas subvolare semper et contrario flatu.
[6] uno hae[7] in loco totius orbis[8] visuntur, in insula, quam diximus nobilem Diomedis tumulo atque delubro[9] contra Apuliae oram, fulicarum[10] similes. advenas barbaros clangore infestant, Graecis tantum adulantur miro discrimine , velut generi Diomedis hoc tribuentes, aedemque[11] earn cotidie pleno gutture madentibus pinnis perluunt atque purificant, unde origo fabulae Diomedis socios in earum effigies mutatos.