[1] luxta Syria[2] litus occupat, quondam terrarum maxuma et plurimis[3] distincta nominibus. namque Palaestine[4] vocabatur[5] qua contingit Arabas, et Iudaea[6] et Coele, dein[7] Phoenice[8] et[9] qua recedit intus Damascena, ac magis etiamnum meridiana[10] Babylonia, eadem[11] Mesopotamia inter Euphraten et Tigrin quaque[12] transit Taurum Sophene, citra vero eam[13] Commagene[14] et ultra Armeniam Adiabene[15], Assyria ante[16] dicta, et ubi Ciliciam attingit Antiochia. longitude eius inter Ciliciam et Arabiam CCCCLXX p.
[17] est, latitudo a Seleucia Pieria[18] ad oppidum in Euphrate Zeugma[19]CLXXV. qui subtilius dividunt, circumfundi Syria[20] Phoenicen volunt et[21] esse oram[22] maritimam[23] Syriae, cuius pars sit Idumaea et Iudaea, dein[24] Phoenicen[25], dein[26] Syriam[27]. id quod praeiacet mare totum Phoenicium appellatur. ipsa gens Phoenicum in magna gloria litterarum inventionis et siderum navaliumque ac[28] bellicarum artium.