[1] Coccum ilicis vulneribus recentibus ex aceto inponitur, epiphoris ex aqua, oculis subfusis sanguine instillatu r[2]. est autem genus ex eo in Africa[3] fere et Asia[4] nascens, celerrime in vermiculum id[5] se mutans[6], quod ideo 20 scolecium[7] vocant inprobantque. principalia eius genera diximus.
[8] Nec pauciora gallae genera fecimus, solidam perforatam , item albam nigram, maiorem minorem. vis[9] omnium[10] similis[11] ; optima Commagena. excrescentia in corpore tollunt, prosunt gingivis, uvae, oris exulcerationi. crematae et[12] vino extinctae[13]...... coeliacis, dysintericis inlinuntur , paronychiis ex melle et unguibus scabris, pterygiis, ulceribus manantibus, condylomatis, ulceribus quae[14] phagedaenica vocantur. in vino autem decoctae auribus instillantur [15], oculis inlinuntur[16], adversus eruptiones, panos cum aceto.
[30][31] Viscum e robore praecipuum haberi[32] diximus[33] et quo conficeretur[34] modo. quidam contusum in aqua decocunt,[35] donec nihil[36] innatet[37], quidam commanducantes[38] acinos expuunt cortices. optimum quod sine cortice[39] quod- que[40] levissimum, extra fulvum, intus[41] porraceum. nihil est glutinosius[42]. emollit, discutit tumores[43], siccat strumas; cum resina et cera panos mitigat omnis[44] generis.
[45] quidam et galbanum adiciunt pari pondere singulorum eoque modo[46] et ad vulnera utuntur. unguium[47] scabritias expolit[48], si[49] septenis diebus illinantur[50] nitroque conluantur. quidam id religione efficacius fieri putant prima luna collectum e robore sine ferro, si terram non attigerit[51] ; comitialibus mederi, conceptum feminarum adiuvare, si omnino secum habeant; ulcera commanducato inpositoque efficacissime sanari.
[52] Roboris pilulae ex adipe ursino[53] alopecias capillo[54] replent[55].—Cerri folia et cortex et glans siccat[56] collectiones suppurationesque, fluctiones sistit. torpentes membrorum partes conroborat decoctum eius fotu[57], cui et insidere[58] expedit siccandis adstringendisque partibus. radix cerri adversatur scorpionibus.
Suberis[59] cortex tritus ex aqua calida potus san- is guinem fluentem ex utralibet[60] parte[61] sistit. eiusdem cinis ex vino calido sanguinem excreantibus magnopere laudatur.