[1] Clymenus a rege herba appellata est[2], hederae foliis, ramosa, caule inani articulis praecincta[3], odore gravi et semine hederae, silvestribus et montuosis[4] nascens. quibus morbis pota medeatur, dicemus, sed hic[5] indicandum est, dum medeatur, sterilitatem pota[6] etiam viris fieri. Graeci plantagini similem esse dixerunt, caule quadrato, folliculis cum[7] semine inter se inplexis veluti[8] polyporum cirris. et sucus autem in usu, vi summa in refrigerando.
[9] Gentianam invenit Gentius rex Illyriorum, ubique nascentem, Illyrico[10] tamen praestantissimam, folio fraxini, sed magnitudine lactucae, caule tenero, pollicis crassitudine [11], cavo et inani, ex intervallis foliato, III aliquando cubitorum, radice lenta[12], subnigra, sine odore, aquosis montibus subalpinis plurima. usus[13] in radice et suco. radicis natura est excalfactoria, sed praegnantibus non bibenda[14].
[18] Mulieres quoque[19] hanc gloriam adfectavere, in quibus Artemisia[20] uxor Mausoli[21] adoptata herba, quae antea parthenis[22] vocabatur. sunt qui ab Artemide[23] Ilithyia[24] cognominatam putent[25], quoniam privatim medeatur feminarum malis. est[26] autem absinthii[27] modo fruticosa[28], maioribus foliis pinguibusque.
ipsius duo genera: altior[29] latioribus foliis, altera tenera tenuioribus[30][31] et non nisi in maritimis nascens. sunt qui in mediterraneis[32] eodem nomine appellent[33], simplici caule, minimis foliis, floris[34] copiosi, erumpentis[35] cum uva[36] maturescit, odore non iniucundo[37]. quam[38] quidam botryn [39][40], alii[41] ambrosiam vocant, talis in Cappadocia nascitur.
[42] Nymphaea nata traditur nympha[43] zelotypia erga Herculem[44] mortua—quare Heracleon vocant aliqui, alii rhopalon[45] a radice clavae simili—, ideoque eos, qui biberint eam[46] XII diebus, coitu genituraque privari. laudatissima in Orchomenia et Marathone. Boeoti mallon[47] vocant et[48] semen edunt.
nascitur in aquosis, foliis magnis in summa aqua[49] et aliis ex radice[50], flore lilio simili et, cum defloruit, capite [51][52] papaveris, levi[53] caule. secatur autumno[54] radix nigra, in sole siccatur. adversatur ita lieni[55]. est et[56] alia nymphaea in Thessalia[57], amne Penio[58], radice alba, capite luteo, rosae[59] magnitudine.
[60][61] Invenit et patrum nostrorum aetate rex Iuba quam appellavit Euphorbeam medici sui[62] nomine[63]. frater is[64] fuit[65] Musae, a quo divum Augustum conservatum indicavimus . iidem fratres[66] instituere a balineis[67] frigida[68] multa[69][70] corpora adstringere[71] ; antea non erat mos[72] nisi calida tantum lavari, sicut apud Homerum etiam[73] invenimus.
[74] sed Iubae volumen quoque extat de ea herba et clarum praeconium. invenit eam in monte Atlante[75], specie thyrsi[76], foliis acanthinis. vis tanta est, ut[77] e longinquo sucus excipiatur [78] incisa[79] conto; subitur[80] excipulis[81] ventriculo haedino. umor lactis videtur defluens[82] ; siccatus[83] cum coiit[84], turis effigiem habet. qui colligunt, clarius vident. contra serpentes medetur quaculnque parte percussa vertice inciso et medicamento addito[85] ibi.
[86] Gaetuli, qui legunt, taedio lacte adulterant, sed discernitur igni; id enim, quod sincerum non est, fastidiendum odorem habet. multum infra hunc sucum est qui in[87] Gallia[88] fit ex herba chamelaea, granum cocci ferente. fractus[89] hammoniaco similis est, etiam levi gustu[90] os accensum diu detinens[91] et magis ex intervallo , donec fauces quoque siccet.