C. PLINI SECUNDI
NATURALIS HISTORIAE
LIBER XVIII
Sequitur natura frugum hortorumque ac florum quaeque alia praeter arbores aut frutices benigna tellure proveniunt, vel per se tantum herbarum inmensa contemplatione , si quis aestimet varietatem, numerum, flores, odores coloresque et sucos ac[1] vires earum, quas salutis aut voluptatis hominum gratia gignit. qua[2] in parte primum
omnium patrocinari terrae et adesse cunctorum parenti iuvat, quamquam inter initia[3] operis defensae. quoniam[4] tamen ipsa materia accedimus[5] ad reputationem eiusdem parientis et noxia: nostris eam criminibus urguemus [6] nostramque culpam illi inputamus. genuit venena. set quis[7] invenit illa praeter hominem[8]? cavere ac refugere alitibus ferisque satis est. atque cum arbore exacuant[9] limentque[10] cornua elephanti et uri[11], saxo[12] rhinocerotes, utroque[13] apri[14] dentium sicas[15], sciantque ad nocendum praeparare se animalia, quod tamen eorum excepto homine et[16] tela sua venenis tinguit[17]?
nos et sagittas tinguimus[18] ac ferro ipsi nocentius aliquid damus, nos et flumina[19] inficimus et rerum naturae elementa, ipsumque[20] quo vivitur in[21] perniciem vertimus. neque est, ut putemus ignorari ea ab animalibus ; quae[22] praepararent[23] contra serpentium dimicationes, quae post proelium ad medendum excogitarent[24], indicavimus.[25] nec ab ullo praeter hominem veneno pugnatur [26] alieno.
fateamur ergo culpam[27] ne iis quidem, quae nascuntur, contenti; etenim quanto plura[28] eorum genera humana manu fiunt! quid? non et[29] homines[30] quidem[31] ut[32] venena[33] nascuntur? atra ceu serpentium lingua vibrat tabesque animi contacta[34] adurit culpantium omnia ac dirarum alitum modo tenebris quoque suis[35] et ipsarum noctium quieti invidentium gemitu, quae[36] sola vox eorum est, ut inauspicatarum animantium vice obvii[37] quoque vetent agere aut prodesse vitae. nec ullum aliud abominati spiritus praemium novere quam odisse omnia.
verum et in hoc eadem[38] naturae maiestas. quanto[39] plures bonos genuit ut fruges[40]! quanto fertilior in his, quae iuvent[41] alantque[42]! quorum aestimatione et gaudio nos quoque, relictis exustioni[43] suae istis hominum rubis[44], pergemus excolere vitam eoque constantius, quo[45] operae nobis maior quam famae gratia[46] expetitur . quippe sermo circa rura est agrestesque usus, sed quibus vita constet[47] honosque apud priscos maximus fuerit.