[1] Equidem et iis inesse sensum arbitror, quae neque animalium neque fruticum, sed tertiam quandam ex utroque naturam[2] habent, urticis dico et spongeis[3].
Vrticae noctu vagantur[4]locumque[5] mutant[6] . carnosae frondis iis natura[7] , et came vescuntur. vis pruritu[8] mordax est[9] eademque, quae[10] terrestris urticae. contrahit ergo se quam maxime rigens ac praenatante pisciculo frondem suam spargit conplectensque devorat.
alias marcenti similis[11] et iactari se passa fluctu algae vice, contactos[12] piscium[13] attrituque [14] petrae scalpentes[15] pruritum invadit. eadem noctu pectines et echinos per ... quaerit[16] . cum[17] admoveri sibi manum sentit, colorem mutat et contrahitur. tacta[18] uredinem mittit[19] , paulumque si fuit intervalli, absconditur. ora ei[20] in radice[21] esse traduntur, excrementa per summa tenui fistula reddi.
[22] Spongearum[23] tria genera accepimus: spissum ac [24] praedurum et asperum tragos [id] vocatur, spissum[25] et mollius manos[26] , tenue densumque, ex quo penicilli, Achillium. nascuntur omnes in petris, aluatur conchis, pisce, limo. intellectum inesse iis apparent, quia, ubi avulsorem[27] sensere, contractae multo difficilius abstrahuntur; hoc idem fluctu pulsante faciunt.
[28] vivere esca manifesto conchae minutae in iis repertae ostendunt. circa Toronen[29] vesci illis avulsas [30] etiam aiunt et ex relictis radicibus recrescere in petris; cruoris quoque inhaeret colos, Africis praecipue, quae generantur in Syrtibus. maximae fiunt manoe[31], sed mollissimae circa Lyciam, in profundo autem nec v.entoso molliores; in Hellesponto asperae, et densae circa Maleam. putrescunt in apricis locis, ideo optimae in gurgitibus. viventibus idem qui[32] madentibus nigricans colos.
[33] adhaerent[34] nec parte nec totae; intersunt enim fistulae quaedam inanes quaternae fere aut quinae, per quas pasci existimantur. sunt et aliae, sed superne concretae. et subesse membrana quaedam radicibus earum intellegitur. vivere constat longo tempore. pessimum omnium genus est earum quae aplysiae[35] vocantur, quia elui[36] non possunt; in quibus magnae sunt fistulae et reliqua densitas spissa.